Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT PRIMUM.
1 | Quoniam, clementissime Imperator, instruendi tui gratia, aliqua de fide mihi scribenda mandaveras, et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus; ideo quasi in procinctu positus, duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem. |
2 | Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur. |
3 | Et quia Hydraei nominis, et Scyllaei littoris comparationem induximus [Sup. lib. I, cap. 4], ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae, vel famosa naufragia: si quis contra licitum putat colorem disputationis eiusmodi a poeticis fabulis derivatum, et cum in fide nihil quod vituperare possit invenerit, aliquid in sermone reprehendit; agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum Scripturis insertos esse divinis. |
4 | Unde enim illud: Huius et genus sumus [Act. XVII, 8], quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes [Num. XIII, 34], et vallem Titanum [II Reg. V, 18] prophetici sermonis series non refugit. Et Esaias Sirenas, et filias passerum dixit [Esai. XLIII, 20]. Et Hieremias de Babylonia memoravit quod habitabunt in ea filiae Sirenum [Ierem. XXVII, 39]; ut ostenderet Babylonis, hoc est, saecularis confusionis illecebras, vetustae lasciviae fabulis comparandas; quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare quamdam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur: quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur [Hom. XII Odyss.], quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeteriisse. Ita difficile iudicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis! |
5 | [Alias cap. II.] Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum, et subeundis obnoxiam naufragiis, lasciviae saecularis illecebram iudicavit; quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentia [Rom. XIII, 14]? Et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo: ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]. |
6 | Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per ieiunium salutem attulit. Neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia ieiunavit. Neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret: sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit; ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est: Quoniam infirmitates nostras suscepit, et aegritudines nostras portavit [Esai. LIII, 4]. |