monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Fide, 2, XV. <<<    

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT XVI.

136 Neque vero te, Imperator, pluribus tenere debeo bello intentum, et victricia de barbaris trophaea meditantem. Progredere plane scuto fidei septus, et gladium spiritus habens: progredere ad victoriam superioribus promissam temporibus, et divinis oraculis prophetatam.
137 Namque et futuram nostri depopulationem, et bella Gothorum Ezechiel illo iam tempore prophetavit; sic enim habes: Propterea prophetiza, fili hominis, et dic: O Gog, haec dicit Dominus: Nonne in die illa cum constituetur habitare populus meus Israel in pace, surges et venies de loco tuo, ab extremo Aquilone: et gentes tecum multae, sessores equorum omnes, [Mss. aliquot, congregatio copiosa, et ascendet; reliqui, atque edit. ut in textu, nisi quod vet. edit. cum mss. nonnullis habent, et descendet; Rom. vero, et ascendes. Caeterum hanc Ambrosii interpretationem qua per vocem Gog Gothos autumat intelligendos Hieronymus Praefat. lib. XI in Ezech., sicut et in Quaest. seu Tradit. Hebraicis cap. 10, eatenus sibi non probari significat, ut tamen eam aperte improbare veritus fuerit. Et certe primo loco in ipsam cuius auctorem non sine honoris testimonio designat, nihil certi ac definiti proponit; secundo autem etiam paratum se ad eamdem, si modo confirmaretur eventu, sequendam satis indicat; quod enim addit Gothos magis appellari Getas ab eruditis quam Gog et Magog, id parum urget Certum quippe est plurima gentium nomina aliter in sacris codicibus, aliter in Graecis Latinisve scriptoribus haberi. Credibile ergo est Hieronymum, si post victoriam Theodosii scripsisset, hac in re Ambrosio fuisse accessurum. Hanc ipsam interpretationem cum Proclus Constantinopolitanus episcopus, imperante Theodosio iuniore, verba e suggestu faciens, ad victoriam de Barbaris qui eisdem temporibus imperium vastabant, relatam accommodasset, retulit ab auditoribus ingentem plausum, ut Socrates lib. VII Hist. cap. 43 testificatur. Debuerat igitur his revocari Ioan. Dallaeus, ne lib. II de Usu Patrum cap. 3 ita pronuntiaret: Ambrosius, ut supra attigimus, per Gog et Magog Gothos . . . . parum considerate intelligit: qua in censura, ne quid gravius dicamus, parum consideratum semet ostendit.] congregatio multa et magna, et virtus copiosa; et ascende ad populum meum Israel ut nubes operire terram in novissimis diebus, etc. [Ezech. XXXVIII, 14 et seq.].
138 Gog iste Gothus est, quem iam videmus exisse, de quo promittitur nobis futura victoria, dicente Domino: Et depraedabuntur eos, qui depraedati eos fuerant, et despoliabunt eos, qui sibi spolia detraxerant, dicit Dominus. Eritque in die illa, [Non pauci mss., dabo Gog, hoc est Gothos.] dabo Gog, hoc est, Gothis, locum nominatum, monumentum Israel multorum virorum congestum, qui supervenerunt ad mare: et per circuitum [Amerb. cum paucis mss., struet has valles, istum et eos: et obruet illic Gog; deest, in iisdem mss., istum et eos, cuius loco cod. Tell. habet., et per circuitum istum instruet eos vallis; Eras. et sequentes edit., struet peristomium, et obruet eos; Rom. vero, struent . . . . obruent. Reliqui mss. ut in textu, nisi quod legunt, struet eos pro struet os, Graece τὸ περιστόμιον τῆς φάραγγος. Infra vero eiusdem Eras. et seq. edit., Et vocabitur Polyandrion; Amerb. et mss., Ge Polyandrion. Sic etiam LXX, εἰς Γαὶ τὸ πολυάνδριον: valles autem et confragosa loca Hebraice dicta gai sive ge auctor est Hieronymus in eum locum.] struet os vallis, et obruet illic Gog et totam multitudinem eius, et vocabitur Ge Polyandrium Gog; et obruet eos domus Israel, ut purgetur terra [Ezech. XXXIX, 10 et seq.].
139 Nec ambiguum, sancte Imperator, quod qui perfidiae alienae [Mss. aliquot, poenam excepimus, non male: recte tamen alii quoque, ac omnes edit., pugnam excepimus, hoc est, bellum propter alienam perfidiam, Constantii videlicet ac Valentis imperatorum Arianorum, divinitus immissum. Hoc intulerunt Gothi, qui sedibus suis expulsi ab Alanis, permissu Valentis transmisso Danubio, partem Thraciae colendam acceperant. Sed non multo abhinc tempore in eumdem imperatorem arma capientes, post multas eius ducibus clades illatas, regiones quae ab Ambrosio hic memorantur, caedibus, stupris, incendiisque foedaverunt. Gratianus igitur cum in procinctu esset, ut contra barbaros illos Valenti ferret auxilium, hos libros a Doctore nostro postulavit; nimirum ut ad Arianum profecturus imperatorem, salubri antidoto praemuniretur. Hoc autem Gothicum bellum cum ab aliis, tum ab Amm. Marcellino, lib. XXXI, cap. 4 et seq., diligenter descriptum reperies.] pugnam excepimus, fidei catholicae in te vigentis habituri simus auxilium. Evidens enim antehac divinae indignationis causa praecessit; ut ibi primum fides Romano imperio frangeretur, ubi fracta est Deo.
140 [Ita edit. omnes et mss. quidam; alii omittunt, tormenta; et pro piorum sacerdotia, nonnulli habent, impiorum, vel perfidorum sacerdotia; quidam autem totum locum hoc modo legunt, exsilia recordari piorum sacerdotum, perfidorum, etc. Porro quantum sub Arianis principibus passi fuerint catholici episcopi, praeter historicos ecclesiasticos eleganter describit Gregorius Naz. Orat. ad 150 Episcopos, et Orat. ad Arian., atque alibi.] Non libet confessorum neces, tormenta, exsilia recordari, piorum sacerdotia proditorum munera. Nonne de Thraciae partibus per Ripensem Daciam et Mysiam, omnemque Valeriam Pannoniorum, totum illum limitem sacrilegis pariter vocibus et Barbaricis motibus audivimus inhorrentem? Quid poterat nobis vicinia tam feralis invehere? aut quemadmodum res Romana tali tuta poterat esse custodia?
141 Sed iam satis superque, omnipotens Deus, [Rom. edit. cum uno vel altero ms., nostro exitio vet. cum reliquis, nostro exsilio; non male. Loquitur enim in Catholicorum persona, quorum certum est non paucos his barbarorum incursionibus e patria sua expulsos.] nostro exsilio, nostroque sanguine, confessorum neces, exsilia sacerdotum, et nefas tantae impietatis eluimus: satis claruit eos qui violaverint fidem, tutos esse non posse. Convertere, Domine, fideique tuae attolle vexilla.
142 Non hic aquilae militares, neque volatus avium exercitum ducunt: sed tuum, Domine Iesu, nomen et cultus. Non hic infidelis [Mss. nonnulli, aliqua religio, minus concinne.] aliqua regio, sed ea quae confessores mittere solet Italia; Italia aliquando tentata, mutata numquam: quam dudum ab hoste barbaro defendisti, nunc etiam vindicasti. Non hic in Imperatore mens lubrica, sed fides fixa.
143 Ostende nunc evidens tuae maiestatis indicium; ut is qui te verum virtutum Dominum et coelestis militiae ducem: is qui te veram Dei virtutem credit esse atque sapientiam, non temporalem utique nec creatam, sed sempiternam, sicut scriptum est, Dei virtutem et divinitatem, tuae maiestatis fultus auxilio, fidei suae tropaea mereatur [I Cor. I, 24].
Ambrosius HOME

bnf8907.679 csg95.136

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik