monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Fide, 2, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT XV.

129 Haec ego, Imperator auguste, carptim ac breviter impolita magis proposui, quam enodata digessi. Quod si qua Ariani inconsummata arbitrantur, ego vix fateor inchoata: si qua adhuc superesse opinantur, ego prope omnia; infidelibus enim totum deest, abundat fidelibus. Denique una confessio Petri abundavit ad fidem Christo: Tu es Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI, 16]; sat est enim generationem scire divinam, non divisam, [Mss. haud pauci, non demutatam. Quamquam non absurde, melius tamen alii, atque edit., non diminutam. Hanc autem vocem, perinde ac sequentem non possis rectius intelligere, quam ex hoc Hilarii loco lib. VI de Trinit. sic loquentis: Nescit in Deo portionem, sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitate Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis.] non diminutam, non derivatoriam, non creatam.
130 Hoc etiam totis Scripturarum exponitur libris, nec adhuc ab impiis creditur: Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos gravaverunt; ne quando oculis suis videant, et auribus audiant, et corde intelligant [Esai. 6, 10]. Namque, more Iudaico, aures suas Ariani claudere solent, aut serere tumultus, quotiescumque verbum salutis auditur.
131 Et quid mirum si humanis vocibus credere non soleant infideles, qui non credunt divinis? Filius Dei dicebat, sicut habes in Evangelio: Pater, clarifica nomen tuum. Vox Patris de coelo audita est dicentis: Et clarificavi, et iterum clarificabo [Act. IX, 4]. Infideles haec audiebant, sed non credebant. Dicebat Filius, respondebat Pater; et dicebant Iudaei: Tonitruum factum est illi [Ibid., 29]; alii dicebant: Angelus locutus est ei [Ioan. 12. 29].
132 Paulus quoque, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, cum voce Christi vocaretur ad gratiam, pluresque comites pariter incederent, solus vocem Christi audisse se dixit. Adeo, sancte Imperator, qui credit, audit; et audit, ut credat: qui non credit, non audit; sed nec vult, nec potest audire, ne credat!
133 Atque utinam, quod in me est, audire vellent, ut crederent: audire cum bona charitate et mansuetudine, ut verum quaerentes, non veritatem impugnantes. Scriptum est enim, ut non intendamus fabulis et genealogiis interminabilibus, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem Dei, quae in fide est. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant [I Tim. I, 4 et seq.]. Alibi quoque idem Apostolus dicit: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita [II Tim. II, 23].
134 Tales [Ita mss. plures ac potiores: alii vero partim, ut Amerb. atque Eras., qui quaestiones asserant, hos esse haereticos; partim ut Gill., . . . serunt, hos esse haereticos; unus ms., et eos esse haereticos; Rom. edit., hoc est, eos esse haereticos.] deserendos Apostolus dicit, qui quaestiones serunt, hoc est, haereticos: de quibus et alibi dicit quod discedent quidam a fide, intendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum [I Tim. IV, 1].
135 Et Ioannes dicit haereticos esse Antichristos, Arianos utique designans [I Ioan. II, 18]. Haec enim haeresis post omnes haereses coepit, et ex omni haeresi venena collegit. Sicut enim de Antichristo scriptum est, quia aperuit os suum in blasphemiam ad Deum, blasphemare nomen eius, et bellum facere cum sanctis eius [Apoc. XIII, 6]: ita et isti Filio Dei derogant, nec martyribus pepercerunt; et, quod fortasse ille non faciet, [Ambrosium in Exposit. psal. XXXVI atque alibi questum vidimus, quod initium Evangelii Ioannis minus commode distinguerent Alexandrini; quam distinctionem etiam memorat infra non semel: sed eam non se corruptionis loco habuisse ibidem ipse plane significat. Quare aliam adulterationem hic designatam ab eo manifestum est: quam etiam minime levem fuisse inde colligas, quod non solum hoc in opere de illa expostulat, sed etiam in Commentatione de Spiritu S. lib. II, cap. 6, et fusius adhuc lib. III, cap. 11, ubi eiusdem corruptionis exemplum profert.] Scripturas falsavere divinas. Itaque qui dicit quia Iesus non est Christus, hic est Antichristus: qui negat Salvatorem mundi, negat Iesum: qui negat Filium, negat et Patrem; quia scriptum est: Omnis qui negat Filium, [Sex mss. nec Patrem habet. Sic etiam Graece, οὐδὲ τὸν πατέρα ἔχει. Reliqui tamen mss. et edit. omnes, negat et Patrem.] negat et Patrem [I Ioan. II, 23].
Ambrosius HOME

bnf8907.677 csg95.132

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik