monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Fide, 2, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT XIV.

123 Quid putamus Christum iudicaturum? Ego scio, iudicaturum dico? Immo iam iudicavit. Tenemus eius sententiam: Omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum [Ioan. V, 23].
124 Si displicet sententia, appella ad Patrem, rescinde iudicium, quod Pater detulit. Dic quia dissimilem habet Filium. Respondebit tibi: Ego ergo mentitus sum, qui dixi Filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 26].
125 Dic quia creavit. Respondebit tibi: Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti?
126 Dic quia minorem generavit Filium. Respondebit: [Irridentur hic Ariani, qui cum philosophiae placitis niti se iactarent, relationem quantitatis, ubi philosophice loquendo qualitatis esse debeat, inducebant. Sic etiam Cyrillus Alex. in Thes. dissert. 11 eamdem Eunomii fallaciam arguit. Eapropter autem difficultatem hanc uno verbo perstrinxit Ambrosius, quia ipsam supra abunde enodavit.] Metire, videamus.
127 Dic quia ei non debuisti credere. Referet ad hoc: Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite [Matth. XVII, 5]? Quid est, ipsum audite? Dicentem utique: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVII, 10]. Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde [Matt. XVII, 6]. Si ceciderunt qui confessi sunt, quid facient qui negarunt? Sed illos Iesus tetigit et levavit: vos iacere patietur; ne videatis gloriam, quam negastis.
128 Videamus ergo quoniam quem Filius damnat, et Pater damnat. Et ideo honorificemus Filium, sicut honorificamus Patrem; ut per Filium ad Patrem pervenire possimus.
Ambrosius HOME

bnf8907.676 csg95.130

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik