monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Fide, 2, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT XII.

100 Sed si moralibus flecti non queunt, provocemus ad iudicem. Ad quem tandem ibimus? Nempe ad eum qui iudicium habet. Numquid ad Patrem? Sed Pater non iudicat quemquam; omne enim iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Dedit utique generando, non largiendo. Vide quam te noluerit Filio suo derogare, ut tibi ipsum iudicem daret.
101 Videamus ergo ante iudicium quis causam meliorem habeat; ego, an tu. Nempe prudentis actoris est prius conciliare sibi iudicem. Hominem honoras, [Mss. aliquot, Dominum non honoras.] Deum non honoras? Quid ergo conciliat cognitorem, honorificentia, an iniuria? Pone me peccasse, quod non est; num offenditur honore suo Christus? Peccamus omnes: quis ergo veniam promerebitur, qui defert honorificentiam, an qui irrogat contumeliam?
102 Aut si te ratio non movet, species saltem iudicii ipsa commoveat. Attolle oculos ad iudicem tuos, intuere qui sedeat, cum quo sedeat, ubi sedeat. Sedet Christus ad dexteram Patris. Aut si oculis hoc non potes comprehendere, audi dicentem Prophetam: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam [Psal. CIX, 1]. Sedet ergo ad dexteram Patris Filius. Dic nunc qui de saecularibus arbitraris aestimanda divina, num tibi videatur inferior qui ad dexteram sedet? num iniuria Patris, quia ad sinistram sedet? Pater honorat, et tu iniuriam putas? Pater mavult id esse pietatis exemplum, et tu putas praeceptionis imperium? De morte surrexit, et ad dexteram Dei sedet.
103 Sed dixit, inquis, Pater. Accipe etiam ubi non dicit Pater, et praedicit Filius: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis [Matth. XXVI, 64]. Et hoc de assumptione corporis dicit; huic dicit: Sede ad dexteram meam [Psal. CIX, 1]. Nam si de aeterna sede divinitatis inquiris, interrogatus a Pilato si ipse esset rex Iudaeorum, ait: In hoc sum natus [Ioan. XVIII, 37]. Unde et Apostolus monet hoc esse nobis utile, si Christum non ex praecepto, neque ex gratia, sed quasi dilectissimum Filium ad dexteram Dei sedere credamus. Sic enim habes: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt, sapite [Coloss. III, 1, 2]. Hoc est enim superiora sapere, credere quia Christus ut sedeat, non quasi iussus obsequitur, sed quasi Filius dilectissimus honoratur. Propter rationem ergo corporis dicit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Psal. CIX, 1, 2.]
104 Quod si et hoc ad calumniam trahis, quia Pater dixit: Ponam inimicos tuos; etiam Pater trahit ad Filium, quos Filius suscitet atque vivificet: Nemo enim, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die [Ioan. VI, 44]. Et tu Filium Dei pro infirmitate dicis esse subiectum, cui Pater attrahit, quos ille in novissimo die suscitet? Haeccine tibi videtur esse subiectio, in qua regnum Patri paratur, cum Pater ad Filium trahat, et calumniae locus non sit, cum Patri regnum Filius tradat, [Codex Albin., nec aliquis; Teller., nec alicui praeferatur.] nec aliquid praeferatur? Haec enim documenta pietatis sunt, quod et Pater Filio, et Filius Patri tradat; ita enim sibi tradunt, ut neque ille qui accipit, quasi alienum acquirat: nec qui tradit, amittat.
105 Ad dexteram quoque sedere nulla praelatio est, neque ad sinistram iniuria; divinitas enim gradum nescit, nec loco aliquo circumscribitur, nec temporibus definitur. Angustis animis homines ista pensamus. Nulla differentia charitatis, nullum discrimen est unitatis.
106 Sed cur longius evagamur? Circumspectasti omnia, vidisti iudicem, advertisti Angelos praedicantes. Illi laudant, et tu vituperas! Dominationes et Potestates venerantur, et tu calumniaris! Adorant omnes sancti eius: non adorat Dei Filius, non adorat Spiritus sanctus. Seraphim dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus [Esai. VI, 3].
107 Quid sibi vult sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio? Si una laudatio, cur trina repetitio? Trina repetitio cur, nisi quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret: non bis, ne Spiritum praeteriret: non quater, ne creaturas coniungeret. Et ut ostenderet Trinitatis unam esse deitatem, cum tertio dixisset: Sanctus, sanctus, sanctus; addidit singulariter: Dominus Deus sabaoth [Esai. VI, 3]. Sanctus igitur Pater, sanctus Filius, sanctus et Dei Spiritus. Adoratur igitur Trinitas, non adorat: laudatur Trinitas, non laudat. Ego malo sicut Seraphim credere, et sicut omnes Potestates Virtutesque coelestes adorare.
Ambrosius HOME

bnf8907.671 csg95.122

Ambrosius, De Fide, 2, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik