monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Fide, 2, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT XI.

89 Agamus et nos moraliter, persuadeamus illis quod sibi prosit, obsecremus et ploremus ante Dominum qui fecit nos [Psal. XCIV, 6]. Non enim vincere volumus, sed sanare: non insidiose agimus, sed religiose monemus. Saepe flectit humanitas, quos nec virtus potuerit superare, nec ratio. Denique Dominus illum hominem qui ex Hiericho descendens, incidit in latrones, quem non asperioribus Legis medicamentis, non prophetico rigore curaverat, oleo curavit et vino [Luc. X, 30 et seq.].
90 Veniant ergo ad hunc omnes qui sanari volunt; accipiant medicamentum, quod et a Patre detulit, et praeparavit in coelo, ex illis confectum immortalibus succis. Hoc ex terra non pullulat; expers enim est omnis natura huius confectionis. Divino enim consilio suscepit hanc carnem, ut ostenderet legem carnis legi esse subditam mentis. Suscepit carnem, ut quasi homo vinceret, qui homines erudiret.
91 Quid mihi prodesset, si quasi Deus exerta potestate divinitatem suam tantummodo inviolabilem demonstrasset? Aut cur susciperet carnem, nisi ut tentari se naturae atque infirmitatis meae conditione pateretur? Tentari debuit, compati mihi debuit; ut scirem quemadmodum tentatus vincerem, compassus evaderem. Vicit per continentiam, vicit per contemptum divitiarum, vicit per fidem: calcavit ambitionem, fugavit intemperantiam, [Mss. aliquot, lasciviam religavit; nonnulli etiam, ligaverit.] lasciviam relegavit.
92 Hoc medicamentum Petrus vidit, et retia sua, instrumenta videlicet quaestus et subsidia dereliquit, renuntians carnis concupiscentiae tamquam corruptae navi, in quam quasi sentina quaedam multarum ingreditur passionum. Magnum ergo medicamentum, quod non solum cicatricem vetusti vulneris amputavit, sed etiam causam passionis incidit. O fides thesauris omnibus opulentior! o vulnerum nostrorum, peccatorumque medicina praestantior!
93 Consideremus quia nobis prodest bene credere. Mihi enim prodest scire quia propter me Christus suscepit meas infirmitates, mei corporis subiit passiones [Esai. LIII, 4]: pro me peccatum, hoc est, pro omni homine, pro me maledictum factus est, pro me atque in me subditus atque subiectus, pro me agnus, pro me vitis, pro me lapis, pro me servus, pro me filius ancillae, pro me diem iudicii ignorans, pro nobis nesciens diem aut horam.
94 Nam quomodo posset diem nescire, qui dies fecit et tempora? Quomodo posset diem ignorare iudicii, qui et horam futuri iudicii expressit et causam? Factus ergo maledictum non secundum divinitatem, sed secundum carnem; scriptum est enim: [Plerique mss., Maledictus homo qui, etc.] Maledictus omnis qui pendet in ligno [Deut. XXI, 23]. Secundum carnem utique pependit; et ideo maledictum, qui nostra maledicta suscepit. Ille flevit, ne tu homo diu fleres: ille iniurias passus est, ne tu iniuriam tuam doleres.
95 Grande remedium, solatium habere de Christo. Ille enim pro nobis haec patientius tulit, et sumus qui patienter haec pro illius nomine ferre nequeamus! Quis appetitus non discat ignoscere, quando et pro persecutoribus suis Christus etiam crucifixus orabat? Videsne illas quas tu putas Christi infirmitates, tuas esse virtutes? Cur de remediis nostris ei quaestionem movemus? Lacrymae illae [Nonnulli mss., nos liberant; concinnius alii, et edit., nos lavant.] nos lavant, fletus illi nos abluunt, ac dubitatio illa nos firmat; ne tu si coeperis dubitare, desperes. Quanto maior est iniuria, tanto uberior debetur gratia.
96 Sed in ipsis iniuriis cognosce divinitatem. In cruce pendebat, et elementa ei omnia serviebant. Sol refugit, dies occidit, offusae et circumfusae tenebrae, terra tremuit: non tremuit qui pependit [Matth. XXVII, 51]. Quid aliud haec, quam Auctoris reverentiam signant? Quia in cruce est, vides: quia regnum Dei donat, non vides. Quia mortem gustavit, legis: quia latronem quoque ad paradisum invitavit [Luc. XXIII, 43], non legis. Mulieres flentes intueris ad tumulum, non intueris angelos excubantes [Ioan. XX, 12]. Quid dixerit legis, quid gesserit non legis. Dicis Chananaeae mulieri dixisse Dominum: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]: non dicis, quoniam id quod ab ea rogatus est, fecit.
97 Unde intelligere te convenit, quia missus non id significat, quod alieno sit coactus imperio, sed quod voluntario functus sit arbitratu: alioquin contemptum ostendis Patris. Si enim, ut tu interpretaris, paternorum famulus praeceptorum Christus venerat in Iudaeam, ut solis eius incolis mederetur, et Chananaeae prius filiam, ut legimus, liberavit; non utique alieni fuit exsecutor imperii, sed voluntarii liber arbitrii. Ubi autem libertas voluntatis, ibi nulla praevaricatio missionis.
98 Nec vereare ne displiceat Patri, quod fecit Filius; cum ipse dicat. Quaecumque placita sunt ei, facio semper [Ioan. VIII, 29]; et alibi: Opera quae ego facio, ipse facit [Ioan. XIV, 12]. Quomodo ergo Patri potuit displicere, quod ipse fecit per Filium? Unus enim Deus, sicut scriptum est, qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem [Rom. III, 30].
99 Omnia lege, omnia diligenter adverte; invenies sic demonstrasse se Christum, ut Deus in homine cerneretur: nec malitiose accipias de Patre Filium gloriantem, cum audias Patrem in Filio complacentem [Matth. XVII, 5].
Ambrosius HOME

bnf8907.667 csg95.116

Ambrosius, De Fide, 2, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik