monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Fide, 2, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT X.

84 Pari modo obedientiam Filii obiicere solent, quia scriptum est: Et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem [Phil. II, 7, 8]. Et hominem praemisit, et usque ad mortem dixit; ut intelligeremus obedientiam mortis non divinitatis fuisse, sed incarnationis: in qua et officia nostra suscepit et nomina.
85 Didicimus itaque unam esse potentiam Trinitatis, quam nos [Vet. edit., in ipsa quoque docuit passione. Filius enim patitur, in manus Patris commendatur spiritus, Deus quoque Pater maxima voce; Gill. solus, inclamatur, atque post ipsam docuit passionem. Filius enim patitur, etc. Confuse perturbateque. Mss. autem nobiscum faciunt, paucis tamen exceptis qui ultimam partem ita efferunt, Spiritus sanctus infunditur. Pater quoque, etc., omissis vocibus quae interiiciuntur.] in ipsa atque post ipsam docuit passionem; Filius enim patitur per corporis sacramentum, apostolis Spiritus sanctus infunditur: in manus Patris commendatur spiritus, Deus quoque Pater maxima voce signatur. Didicimus unam Patris et Filii esse imaginem, unam similitudinem, unam sanctificationem. Didicimus unam esse operationem, unam gloriam, unam quoque divinitatem.
86 Unus ergo et solus Deus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies [Deut. VI, 13]. Unus Deus, non ut ipse sit Pater et Filius, sicut impius Sabellius asserit: sed quia Patris et Filii, Spiritusque sancti una divinitas sit: ubi autem una divinitas, una voluntas, una praeceptio.
87 Denique ut scias et Patrem esse, et Filium esse, et unum opus Patris ac Filii esse, Apostolum sequere, qui dixit: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos [I Thess. III, 11]. [Edit. ultimae Paris., Et Pater loquitur, et Filius loquitur. Corrupto sensu.] Et Patrem loquitur, et Filium loquitur: sed unitas directionis est; quia unitas potestatis est. Sic et alibi habes: Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus, et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et confirmet [II Thess. II, 16, 17]. Quantam unitatem ostendit, ut consolationis unitas, non pluralitas sit! Conticescat ergo perfidia, aut si ratione non vincitur, morali humanitate flectatur.
88 Consideremus quam moraliter egerit Dominus; ut nos non solum fidem, sed etiam mores doceret. Namque in forma hominis constitutus, subditus erat Ioseph et Mariae [Luc. II, 51]. Numquid ergo minor et hominibus, quia subditus? Aliud pietatis, aliud potestatis est: sed non praeiudicat pietas potestati. In quo ergo legis subditum Patri? In corpore scilicet, in quo erat subditus matri.
Ambrosius HOME

bnf8907.666 csg95.113

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik