monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Fide, 2, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT IX.

74 Nec illud sane metuo, quod solent obtendere minorem esse, quia missus est. Si enim et minor non docetur, et honorificentiae docetur aequalitas; cum ita omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem [Ioan. V, 23], constat eo minorem non esse, quod missus est.
75 Non ergo humani sermonis angustias, [Mss. Aud. et Ebrul., sed verborum claritatem.] sed verborum claritatem intuere, operibus crede. Considera quia Dominus noster Iesus Christus in Esaia locutus est ab Spiritu sancto esse se missum [Esa. LXI, 1]. Numquid ergo Spiritu minor Filius, quia missus ab Spiritu est? Habes igitur scriptum quod Filius a Patre et Spiritu eius dicat esse se missum: Ego sum, inquit, primus, et ego in aeternum, et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum [Esai. XLVIII, 12, 13]; et infra: Ego locutus sum, et ego vocavi; adduxi eum, et prosperum iter eius feci. Accedite ad me, et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum. Cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius [Ibid., 15, 16]. Utique qui coelum fecit et terram, ipse dicit a Domino et a Spiritu eius esse se missum. Videtis ergo quod simplicitas sermonis, non iniuria missionis sit. Ipse igitur missus a Patre, ipse est missus ab Spiritu.
76 Et ut cognoscas nullam maiestatis esse distantiam, etiam Filius Spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum venerit autem Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit [Ioan. XV, 26]. Hunc eumdem Paraclitum et a Patre esse mittendum supra docuit dicens: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo [Ioan. XIV, 26]. Vide unitatem, quia quem Deus Pater mittit, mittit et Filius: et quem mittit Pater, mittit et Spiritus. [Ant. edit. cum uno vel altero ms., Aut si volunt; Rom. et mss. caeteri, Aut si nolunt. Optime, referendum enim ad ultima verba loci ex Esaia citati, Dominus misit me, et Spiritus eius. Etenim qui Christum hic a propheta loquentem induci negaverit, eum haec verba Patri attribuere necessum erit.] Aut si nolunt Filium missum, quia dexteram Patris Filium legimus; ipsi de Patre quod de Filio abnuunt, fatebuntur: nisi forte aut alterum sibi Patrem, aut alterum sibi Filium inveniant Ariani.
77 Sileant igitur [Ita non solum Ambrosiani cod. omnes scripti ac editi; verum etiam Concilium Ephes. I, quod est generale III, cap. 24, inter excepta ex opusculis Patrum, tom. III, edit. Labb., quae in act. quoque 6 repetita sunt in Collect. Baluz: et Concil. Chalc. oecumen. III, act 1 et 2, tom. IV, eiusdem edit. Labb.; verum etiam in epist. Leonis papae ad Leon. imperat. cum apud Labbeum t. III, tum in edit. Quenelliana Operum eiusdem Leonis in contextu citatae epist., attamen ibidem in margine Quenellius in cod. Thuan. scriptum notavit, inanis dissertationis quaestiones. Infra vero diligentiss. Baluzius ex vet. exemplaribus Ephes. Concilii, ex Contio et ms. Corbei. synodi Chalced. cui etiam Rustici lectionem addit, quibus praeterea iungere licuisset ex ipsa Synodo Chalc. edit. Labb. Graeca illa, εἷς ἐν ἑκατέρῳ λαλεῖ ὁ τοῦ Θεοῦ Υἱός, sicut et laudatam Leonis epist. edit. Quen.; in eodem igitur Ephes. Conc. Baluzius reposuit, unus in utroque locutus est. etc., ubi apud Ambrosium, Facundum, et in act. 5 Concilii Later. sub Martino papa, nec non in mss. duobus Colb. legebatur, unus in utraque locutus est, etc. Quam tamen lectionem, praeter haec a Baluzio ipso memorata, nostri omnes mss., laudata Concilia Ephes. et Chalc. in Labb. edit. atque epist. Leonis ibidem, series quoque orationis, plane confirmant.] inanes de sermonibus quaestiones; quia regnum Dei, sicut scriptum est [I Cor. II, 4], non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis. Unus in utraque loquitur Dei Flius; quia in eodem utraque natura est: et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur.
78 Hic est panis vivus, qui descendit de coelo [Ioan. VI, 51]. Panis hic caro est, sicut ipse dixit: Hic panis quem ego dabo, caro mea est [Ibid., 52]. Hic est qui descendit de coelo, hic est quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum. [Omnes edit. ac mss. non pauci, Haec ipsa littera . . . . non divinitatem eguisse; alii mss. et Graecus textus Synodi Chalc. edit. Labb. nobiscum faciunt: excepto quod nonnulli cod. geminant negationem in hunc modum, nec ipsa littera . . . . non divinitatem eguisse: quam lectionem ex antiq. exemp. Ephes. Synodi, et duobus Ambros. praetulit Baluzius. Verum omnino expungendam secundam negationem docet ipse sensus: aut saltem cum M. Mercatore atque Contio, quos ibidem refert Baluzius, legendum erit, Et ipsa littera, etc.] Nec ipsa littera nos docet sanctificatione divinitatem eguisse, sed carnem. Denique ipse Dominus dixit: Et ego memetipsum sanctifico pro ipsis [Ioan. XVII, 19]; ut agnoscas quod et sanctificatur in carne pro nobis, et divinitate sanctificat.
79 Hic idem est quem Pater misit, sed factum ex muliere, factum sub Lege, ut Apostolus dixit [Galat. IV, 4]. Hic est, qui ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me [Luc. IV, 18]. Hic est qui dicit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo est, an ego a me ipso loquar [Ioan. VII, 16, 17]. Alia ergo ex Deo doctrina, alia ex homine. Itaque Iudaei cum doctrinam eius secundum hominem quaererent, et dicerent: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit [Ioan. VII, 15]? respondit Iesus, et dixit: Mea doctrina, non est mea; nam cum sine eruditione litterarum doceat, non quasi homo, sed potius ut Deus videtur docere, qui doctrinam non didicerit, sed invenerit.
80 Adinvenit enim omnem viam disciplinae, ut supra lectum est; nam utique de Filio Dei dictum est: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum qui adinvenit omnem viam disciplinae. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est [Baruc. III, 36 et seq]. Quomodo ergo secundum divinitatem doctrinam suam non habet, qui adinvenit omnem viam disciplinae, antequam videretur in terris? Aut quomodo minor, de quo dictum est: Non aestimabitur alius ad eum? Utique incomparabilis dicitur, ad quam nemo alius aestimari potest: sed ita incomparabilis, ut Patri nequeat anteferri. Quod si de Patre dictum putant, impietatem [Epiphanius in Anaceph. lib. sui II, scribit, Sabelliani cum Noetianis in omnibus propemodum consentiunt, nisi quod Patrem ipsum negant passum. Qua sententia quid magis cum Ambrosiana pugnare videatur? Verum praeceptori suo commodum Augustinus tulit suppetias, is enim Haer. 41 citatis Epiphanii verbis ita subiungit: Quomodo de Sabellianis intelligi potest; cum sic innotuerint dicere Patrem passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius nuncupentur? Sed haec inter se alio loco conciliabuntur.] Sabellii non evadent, ut Patri susceptionem humanae carnis attribuant.
81 Persequamur sequentia: Qui a semetipso, inquit, loquitur, gloriam suam quaerit [Ioan. VII, 18]. Vide unitatem, quae et Patrem signat et Filium. Non potest non esse, qui loquitur: sed non potest a semetipso esse quod loquitur, in quo naturaliter ex Patre sunt omnia.
82 Quid est autem: Gloriam suam quaerit? Hoc est, non divisam a Patre gloriam; nam utique et Verbum Deus habet gloriam. Denique dicit: Ut videant gloriam meam [Ioan. XVII, 24]. Sed illa verbi gloria eadem Patris gloria est, sicut scriptum est: Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris [Philip. II, 11]. Ita igitur secundum divinitatem Dei Filius suam gloriam habet, ut Patris et Filii una sit gloria. Non est ergo minor in claritate, quia una gloria: non minor divinitate, quia plenitudo divinitatis in Christo est.
83 Et quomodo, inquis, scriptum est: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum [Ioan. XVII, 1]? Qui hoc dicit, clarificatione, inquis, indiget. Hucusque oculos habes: quod reliquum est non legisti; sequitur enim: Ut Filius tuus clarificet te [Ibid.]. Numquid et Pater indiget, qui clarificandus a Filio est?
Ambrosius HOME

bnf8907.663 csg95.107

Ambrosius, De Fide, 2, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik