Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT VIII.
59 | Per naturam igitur hominis et dubitavit, et taeduit et resurrexit; quod enim cecidit, hoc resurgit. Per naturam hominis dicit etiam illud, de quo calumniari solent; quia dictum est: Quoniam Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]. |
60 | Verum quia alibi dicitur: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem [Ioan. XVI, 28]: quomodo vadit, nisi per mortem: et venit, nisi per resurrectionem? Denique addidit, ut de assumptione se dixisse signaret: Propterea dixi vobis priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis [Ioan. XIV, 29]. Loquebatur enim passionem sui corporis, et resurrectionem per quam credere coeperant, qui ante dubitabant; neque enim Deus de loco ad locum transit, qui ubique semper est. Ut homo est qui vadit, ipse est qui venit. Denique et alibi dicit: Surgit, eamus hinc [Ibid., 31]. In eo ergo vadit et venit, quod est commune nobiscum. |
61 | Nam quomodo potest minor esse Deus, cum Deus perfectus et plenus sit? Sed minor in natura hominis et miraris si ex persona hominis Patrem dixit maiorem, qui in persona hominis se vermem dixit esse, non hominem; dixit enim: Ego autem sum vermis et non homo [Psal. XXI, 7]; et alibi: Sicut ovis ad occisionem ductus est [Esai. LIII, 7]. |
62 | Si in hoc minorem dicis, negare non possum: sed, ut verbo utar Scripturae, non minor natus, sed minoratus [Hebr. II, 9], hoc est, minor factus est. Quomodo autem minor factus, nisi quia: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit [Phil. II, 6, 7]: non remittens utique quod erat, sed assumens quod non erat; quia formam servi accepit. |
63 | Denique ut sciremus per susceptionem corporis minoratum, de homine se David prophetare signavit dicens: Quid est homo, quod memor es eius: aut Filius hominis, nisi quia visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis [Psal. VIII, 5, 6]. Et hoc ipsum interpretatus Apostolus, ait: Nam paulo quam angelos minoratum videmus Iesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum; ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem [Hebr. II, 9]. |
64 | Non solum ergo Patre, sed etiam angelis minor Filius Dei factus est. Et si hoc ad praeiudicium trabis; num ergo Filius in natura Dei minor est, quam sui angeli qui ei serviunt et ministrant [Matth. IV, 6]? Ita dum minorem vultis asserere, impietatem incurritis; ut angelorum naturam Dei Filio praeferatis. Sed non est servus supra Dominum suum [Matth. X, 24]. Denique et in carne constituto angeli ministrabant; ut nihil eum agnoscas per naturam corporis imminutum; neque enim Deus sui pati potuit detrimentum, cum id quod assumpsit ex Virgine, nec accessio divinae nec diminutio potestatis sit. |
65 | Non est ergo secundum divinitatem minor, qui plenitudinem habet divinitatis et gloriae. Maior enim et minor in iis quae corporalia sunt, distingui solent: aut statu maior, aut plenitudine, aut certe aetate. Vacant ista, ubi de divinis tractatus inducitur. Maior enim vulgo dici solet, qui aliquem instituit et informat: in Dei autem sapientiam non cadit, ut instituta sit alterius disciplinis; cum ipsa disciplinarum omnium tradiderit institutum. Quam bene autem posuit Apostolus: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem [Hebr. II, 9]; ne divinitatis illam passionem putaremus fuisse, non carnis! |
66 | Ergo si non invenerunt quemadmodum possent probare maiorem, non verbis calumnientur, sed verborum rationem requirant. Ergo illos interrogo quo putent esse maiorem? Si quia Pater est, eo maiorem putant: sed non hic aetas et tempus, neque canities Patris, et filii pueritia est; haec enim maiorem solent facere patrem. Caeterum pater et filius generantis et nati nomina sunt, quae non videntur separare, sed iungere; non enim pietas naturae detrimentum est: namque homines sibi invicem conciliat necessitudo, non separat. |
67 | Itaque si nec de natura afferre possunt aliquam quaestionem, vel testimoniis credant. Denique Filium non esse eo minorem, quia Filius est, evangelista testatur; et aequalem esse, quia Filius est, ipse significat dicens: Propterea enim volebant eum occidere Iudaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo [Ioan. V, 18]. |
68 | Non Iudaei hoc dicunt, sed Evangelista testatur, quod aequalem se faciebat Deo, proprium se Filium Dei dicens. Non enim scriptum est ex persona Iudaeorum dicentium: Propterea volebamus eum occidere: sed evangelista ex sua persona dicit: Propterea enim volebant illum Iudaei occidere. Et interpretatus est causam, ideo Iudaeos ad necem eius esse commotos, quod cum et sabbatum quasi Deus solveret, et Deum Patrem sibi proprium vindicaret, non solum in solutione sabbati maiestatem divinae potestatis, sed etiam in Patris proprii nomine ius sibi aeternae aequalitatis adscisceret. |
69 | Quibus aptissime respondit Dei Filius, ut et Dei se Filium, et aequalem probaret: Quaecumque, inquit, Pater fecerit, eadem et Filius facit similiter [Ibid., 19]. Filius igitur Patri et dicitur et probatur aequalis. Bona aequalitas, quae et differentiam divinitatis excludit, et cum Filio Patrem signat, cui Filius sit aequalis; non est enim diversa, nec singularis aequalitas; quia nemo aequalis ipse sibi solus est. Ergo Evangelista interpretatus est quid sit proprium Filium Dei se dicere, hoc est, aequalem se facere Deo. |
70 | Unde id secutus Apostolus dixit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [Phil. II, 6]. Quod enim quis non habet, rapere conatur. Ergo non quasi rapinam habebat aequalitatem cum Patre quam in substantia sui tamquam Deus et Dominus possidebat. Unde addidit: Formam servi accepit [Ibid. 7]. Contrarium utique servus, et aequalis. Aequalis ergo in Dei forma; minor in susceptione carnis, et hominis passione. Nam quomodo eadem posset minor esse aequalisque natura? Quomodo autem, si minor est, eadem similiter facit, quae Pater facit? Nam quemadmodum eadem operatio diversae esset potestatis? Numquid sic potest minor, quemadmodum maior operari? aut una operatio potest esse, ubi diversa substantia est? |
71 | Itaque accipe Christum secundum divinitatem minorem non posse dici. Ipse loquitur ad Abraham: Per me ipsum iuravi [Gen. XXII, 16]. Ostendit autem Apostolus eum qui per se iurat, minorem esse non posse. Itaque sic ait: Abrahae cum repromisisset Deus, quoniam nullum alium maiorem habebat, iuravit per seipsum, dicens: Nisi benedicendo benedixero te, et multiplicando multiplicavero te [Hebr. VI, 13, 14]. Ergo maiorem non habuit Christus, et ideo per se iuravit. Et bene addidit: Homines enim per maiorem se iurant; quia homines maiorem habent, Deus non habet [Ibid., 16]. |
72 | Aut si volunt de Patre dictum videri, reliqua non cohaerent; neque enim Pater visus est Abrahae, nec Deo Patri pedes lavit, sed ei in quo futuri hominis est figura. Denique Filius Dei dicit: Abraham diem meum vidit, et gravisus est [Ioan. VIII, 56]. Ipse est ergo qui per se iuravit, quem Abraham vidit. |
73 | Et revera quomodo maiorem habet, qui divinitate cum Patre unum est [Ioan. X, 30]? Quod enim unum est, dissimile non est: inter maiorem autem minoremque discretio est. Ergo de Filio, et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Pater minorem habet, nec maiorem Dei Filius; cum in Patre et Filio nulla distantia divinitatis sit, sed una maiestas. |