Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT VII.
52 | Una ergo voluntas, ubi una operatio; in Deo enim voluntatis series operationis effectus est. Sed alia voluntas hominis, alia Dei. Denique ut scias vitam in voluntate esse hominis; quia mortem timemus: passionem autem Christi in voluntate divina; ut pateretur pro nobis: cum Petrus eum vellet a passione revocare, Dominus ait: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum [Matth. XVI, 23]. |
53 | Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit; quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est; et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis [Matth. XXVI, 39]. Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu: nemo enim moriturus exsultat. Mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. |
54 | Doles igitur, Domine Iesu, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem, sicut ait propheta: Quia pro nobis dolet [Esai. LIII, 4]: et nos, Domine, aestimavimus te esse in doloribus; cum tu non pro te, sed pro me doleres. |
55 | Et quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Quid mirum, si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum resuscitaturus illacrymat? Verum et ibi piae sororis lacrymis commovetur, quia mente humana tangebatur: et hic alto operatur affectu; ut sicut mors eius mortem abstulit, livor eius ulcera nostra sanavit: ita etiam moerorem nostrum moeror eius aboleret. |
56 | Ut homo ergo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur eius virtus, non turbatur eius divinitas: sed turbatur anima: turbatur secundum humanae fragilitatis assumptionem. Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones; non enim Deus eo quod Deus erat, aut turbari aut mori potuisset. Denique, Deus, Deus, inquit, meus, quare me dereliquisti [Psal. XXI, 1]? Ut homo ergo loquitur, meos circumferens metus; quod in periculis positi, a Domino deseri nos putamus. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. |
57 | Sic enim et apostolus Paulus dixit: Quia Christi carnem crucifixerunt [Galat. V, 24]. Et alibi apostolus Petrus ait: Christo passo secundum carnem [I Pet. IV, 1]. Caro igitur est passa, divinitas autem mortis libera: passioni corpus naturae humanae lege concessit; an vero mori divinitas potest, cum anima non possit? Nolite, inquit, timere eos qui corpus possunt occidere, animam autem non possunt [Matth. X, 28]. Si ergo anima occidi non potest, quomodo divinitas potest? |
58 | [Alias cap. IV]. Unde illud quod lectum est, Dominum maiestatis crucifixum esse, non quasi in maiestate sua crucifixum putemus [I Cor. II, 8]: sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Iesus Christus, Dominus maiestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus maiestatis dicatur esse qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo [Ioan. III, 13]. |