monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Fide, 2, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT VI.

47 Ergo ut quasi interpositis plenioris expositionis paulisper induciis, cur dixerit: Si possibile est, voluntatis interim liberae Dominum fuisse doceamus. In tantum processistis impietatis, ut negetis quod Filius Dei liberae voluntatis [Arius eiusque sectatores cum libertatem aliter eripere Christo non possent, eo devenerant impietatis, ut ab illo non animam, sed solam carnem assumptam contenderent. Testis est huius rei Athanasius de Salut. Adventu Chr. pag. 635; Epiphanius Haer. 69, num. 49; Augustinus Haer. 49; et Theodoretus lib. V Haeret. Fabul. cap. 11.] sit! At certe soletis etiam sancto Spiritui derogare, et negare non potestis scriptum esse: Spiritus ubi vult, spirat [Ioan. III, 8]. Ubi vult, inquit, non ubi iubetur. Ergo si Spiritus ubi vult, spirat, Filius quod vult, non agit? Et certe idem Dei Filius in Evangelio suo dicit, ubi velit spirandi suppetere Spiritui facultatem. Numquid ergo superiorem fatetur; quia illi licet, quod sibi non licet?
48 Apostolus quoque dicit quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult [I Cor. XII, 11]. Prout vult, inquit, hoc est, pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Et dividit Spiritus non mediocria; sed quae Deus consuevit operari, gratiam curationum, et operationem virtutum. Ergo dividit Spiritus prout vult, Filius Dei non liberat, quem vult? Sed audi etiam ipsum agere quod vult. Dixit enim: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui [Psal. XXXIX, 9]. Et alibi: Voluntarie sacrificabo tibi [Psal. LIII, 8].
49 Scivit sanctus apostolus Petrus Iesum in potestate habere quae vellet; et ideo cum videret ambulare eum supra mare, ait: Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas [Matth. XIV, 28]. Petrus credidit quia si Christus iubeat, naturae possit conditio mutari; ut humanis se subiiciat unda vestigiis, et discrepantium naturarum possit convenire concordia. Petrus poscit ut iubeat, non ut roget Christus: Christus non rogavit, sed iussit, et factum est: et Arius contradicit?
50 Quid est tamen quod Patre velit, Filius nolit: aut Filius velit et Patre nolit? Pater quos vult, vivificat; et Filius quos vult, vivificat, sicut scriptum est [Ioan. V, 21]. Dic nunc quos vivificaverit Filius, et Pater vivificare noluerit. Cum autem Filius quos velit vivificet, et operatio una sit; vides quia non solum Filius voluntatem Patris, sed etiam Pater Filii faciat voluntatem? Quid est autem vivificare, nisi per Filii passionem? Passio autem Christi voluntas est Patris. Quos ergo Filius vivificat, per Patris vivificat voluntatem. Una igitur est voluntas.
51 Quae autem voluntas Patris, nisi ut veniret Iesus in hunc mundum, et nos mundaret a vitiis? Audi leprosum dicentem: Si vis, potes me mundare [Matth. VIII, 2]. Respondit Christus, Volo; [Ita edit. omnes et mss. aliquot: alii vero non pauci vocem sanitatis praetereunt; pro qua substituunt aliqui, et statim leprosus sanus effectus est. Rursus autem pro arbiter suae voluntatis, Theod. codex solus exhibet, arbiter suae potestatis.] et statim secutus est effectus sanitatis. Vides quia Filius suae arbiter voluntatis est, et Christi voluntas eadem quae paterna est? Quamquam cum dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVI, 15]: sine dubio quia nihil excipitur, quam Pater habet, eamdem habet et Filius voluntatem.
Ambrosius HOME

bnf8907.655 csg95.93

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik