monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.26 v > 252 v > bnf9389.136 > 311 > 5
Ambrosius, De Fide, 2, IV. <<<     >>> VI.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT V.

39 Nec vereor ne quia scriptum est de Deo: Beatus et solus potens [I Tim. VI, 15], ab eo Dei Filius separetur; cum Scriptura Deum solum potentem dixerit, non Patrem solum: et ipse de Christo Deus Pater asserat per Prophetam: Posui adiutorium super potentem [Psal. LXXXVIII, 20]. Non ergo Pater solus potens, sed potens etiam Deus Filius; in Patre enim laudatur et Filius.
40 Certe ostendat aliquis quid sit, quod non possit Dei Filius: quis ei adiutor cum coelum faceret, fuit: quis adiutor cum conderet mundum? An qui in constitutione Angelorum et Dominationum adiutore non eguit, eguit ut hominem liberaret?
41 Scriptum est, inquiunt: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc [Matth. XXVI, 39] [Luc. XXII, 42]. Et ideo omnipotens est, quomodo de possibilitate ambigit? Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique ambigere eum de possibilitate non posse.
42 Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis: sed quando, et in qua forma loquatur, adverte. [Mss. aliquot, fragilitatem gessit; unus, naturam gerit: reliqui et edit., substantiam gessit; quidam etiam, gerit.] Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Denique supra habes quia progressus pusillum procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater, si possibile est. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur; Deus enim possibile aliquid aut impossibile nesciebat? Aut aliquid impossibile Deo, cum scriptum sit: Impossibile enim tibi nihil est [Iob XXII, 17]?
43 [Magister Sent. lib. III, dist. 17, § Caeterum, ita hunc locum refert, ut simul eo difficultatem haud mediocrem contineri profiteatur: Quod tamen, inquit, ea ratione dictum accipi potest, non quia ipse (etiam in quantum homo) dubitaverit, sed quia modum gessit dubitantis, et hominibus dubitare videbatur. Atqui non satisfecit Estio ista solutio; ea siquidem in eumdem locum relata subdit: Rectius autem dicemus dubitationem Ambrosio esse non iudicium anceps de veritate rei, sed indifferentiam quamdam partis sensitivae ad sequendum affectum naturae, vel rationem dubitantem, etc. Sed neque sua se responsione plane contentum non dissimulat, cum eius beneficio futurum dicit, ut locus hic possit utcumque intelligi. Verumtamen miramur quis tantus nodus in eo esse videatur, quod Christum hominis affectu dubitare dicat Ambrosius. Etenim e tota sermonis ac ratiocinationis serie haud difficulter intelligitur Christum hominis affectu dubitare nihil aliud esse Doctori nostro, nisi Christum prae se tulisse idem dubitationis signum, quod in simili statu exhibere alii homines consuevere. Id quoque non obscure significatur in Expos. psal. XXXIX, II. 16, ubi eumdem locum eadem prorsus ratione enucleans; secundum hominis locutus est affectum, quem innuit cautum esse debere, nec praesumere quod facile implere non possit. Et infra, hominum sensum exprimit, qui putant se a Domini suo, quando sunt in periculis, derelictos. Hinc autem patet Magistri solutionem repudiari ab Estio non debuisse: maxime vero cum neque citatis locis, neque in Lucam lib. IV, num. 12, ubi hic idem textus delibatur, modum quo Christus, ut homo, dubitare vel ignorare potuerit, prorsus non tangat. Sed fusius de his lib. III agit Ambrosius.] De quo autem dubitat? de se, an de Patre? De eo utique qui dicit: Transfer: et dubitat hominis affectu. Ergo propheta non putat aliquid impossibile Deo. Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Num infra homines constituis Deum? Et dubitat de Patre Deus, et de morte formidat? Timet ergo Christus; et cum Petrus non timeat, Christus timet? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam [Ioan. XIII, 37]; Christus dicit: Anima mea turbatur [Ioan. XII, 27].
44 Utrumque verum est, et plenum utrumque rationis; quod et ille qui est inferior, non timet: et ille qui superior est, gerit timentis affectum: ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit; ut eorum qui sacramentum Incarnationis abiurant, excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et [Quod asserit Ambrosius de Manichaeo, illud etiam traditur a multis aliis Patribus, nimirum illum veritatem incarnationis inficiatum, Christo phantasticam carnem, quae humanis illuderet sensibus, attribuisse. Hoc docet Athanasius lib. de Salutari Adventu Chr., p. 365, Epiphanius Haer. 66, Augustinus Haer. 46 et Theodoretus pluribus locis. Certum est quoque Valentinum Christo corpus quoddam spirituale quod e coelo per Virginem tamquam per canalem descendisset, affinxisse: Marcionis vero eam fuisse impietatem, ut eumdem Dominum nonnisi spectrum nescio quod esse blasphemaret. Testatum id faciunt de Valentino quidem Tertull. de Praescript. cap. 49., Epiphanius ex Irenaeo Haer. 31., August., Theodor. et alii: de Marcione autem Tertull. adversus eumdem cap. 8, Theodoretus lib. I Haeret. Fabul. c. 11 et lib. de Incarn. Christi. At de utroque simul laudatus iam non semel Tertull. lib. de Praescript. cap. 30, ubi amborum tempus, sectam philosophicam, religionem atque errores memorat.] Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma iudicavit.
45 Eousque autem [Macarius atque Stephanus ut Monothelitarum haeresim defenderent, hunc locum in sexta synodo generali, quae tertia Constant. est, act. 4, citaverunt, sed pro haereticorum ingenio mutilatum, quemadmodum a Catholicis demonstratum est. Lectae quoque fuerant in act. 4, litterae Agathonis Rom. Pont. a quo caeteris Patrum in haec Evangelica verba: Pater, si possibile est, etc., testimoniis praemittitur Ambrosiana sententia. quae cap. seq. num. sic legitur: Suscepit ergo voluntatem meam, etc. Quem locum in act. 10 iterum placuit recitari. Unde quanti facerent Doctorem nostrum, cognoscere est.] hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis [Matth. XXVI, 39]; cum utique similiter, sit Christi velle, quod Pater vult: cuius similiter est facere, quod Pater facit.
46 Quo loco etiam illa vestra quaestio conticescit, quam soletis obiicere, quia dixit Dominus: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et alibi: Ad hoc descendi de coelo, non ut facium voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit [Ioan. VI, 38].
Ambrosius HOME

bnf8907.653 csg95.90

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik