Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT IV.
34 | [Alias cap. III.] Itaque cum verus et bonus Dei Filius, utique omnipotens Deus Dei Filius: num hinc quoque dubitari potest? Supra [lib. I, cap. 1] diximus lectum quia Dominus omnipotens nomen est ei. Ergo quia Filius Dominus, Dominus autem omnipotens; omnipotens est Dei Filius. |
35 | Sed accipe etiam eam de qua dubitare nequeas, lectionem: Ecce venit, inquit, cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt: et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens [Apoc. I, 7, 8]. Quem igitur compunxerunt, et quem speramus esse venturum, nisi Filium? Ergo omnipotens Dominus et Deus Christus est. |
36 | Accipe aliud, sancte Imperator, et accipe Christum loquentem: Haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes, quae depraedaverunt vos; quoniam qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi eius. Quia ecce ego iniicio manum meam super eos, qui depraedaveruntvos, et eruam vos; et erunt in praedam, qui depraedaverunt vos, et scient quia Dominus omnipotens misit me (Zacchar. II, 8, 9). Utique qui dicit: Dominus est omnipotens: et qui misit, Dominus est omnipotens. Ergo et Patris et Filii omnipotentia: sed tamen Deus unus omnipotens; quia unitas potestatis est. |
37 | Atque ut scias, Imperator auguste, Christum esse, qui locutus est et in propheta et in Evangelio, tamquam in praedestinatione Evangelii per Esaiam dicit: Ipse qui loquebar, adsum [Esai. LII, 6], hoc est: Adsum in Evangelio, qui loquebar in Lege. |
38 | Deinde alibi: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVI, 25]. Quae sunt omnia? Non utique locutus est de creatis; haec enim omnia facta sunt per Filium: sed ea quae Pater habet, id est, aeternitatem, maiestatem, divinitatem, quae nascendo possedit. Ergo eum qui omnia habet, quae Pater habet (scriptum est enim: Omnia quae Pater habet, mea sunt), omnipotentem esse dubitare non possumus. |