monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 11 > 2
Ambrosius, De Fide, 2, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT II.

20 Sed nolo praerogativa naturae suae et privilegio potestatis utatur. Non dicatur bonus, si non meretur, a nobis. Si hoc non meretur operibus, si beneficiis non meretur, abdicetur suae iure naturae, subdatur nostro iudicio. Qui iudicaturus de nobis est, non dedignatur iudicari; ut iustificetur in sermonibus suis, et vincat cum iudicatur [Psal. L, 6],
21 Hiccine ergo non bonus, qui bona tribuit mihi [Psal. XII, 6]? Hiccine non bonus, qui cum sexcenta millia populi Iudaeorum persecutoribus suis cederent, dehiscentem subito Rubri maris aestum individua aquarum mole divisit [Exod. XIV, 6 et seq.]; ut fideles circumfusa unda muniret, infidos refusa demergeret?
22 Hiccine non bonus, cuius imperio maria solidata fugientibus, saxa humefacta sitientibus; ut opus veri agnosceretur auctoris, cum humor rigesceret, petra inundaret [Exod. XVII, 6]? Quod ut agnosceres opus Christi, Apostolus dixit: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4].
23 Hiccine non bonus, qui tam innumera populi millia, ne qua incesseret fames, in deserto pavit pane coelesti, sine usu laboris, cum fructu quietis [Exod. XVI, 13 et seq.]: ita ut eorum per quadraginta annos nec vestimenta veterascerent, nec calceamenta tererentur [Deut. VIII, 4], [Amerb. et Eras. cum maiori numero mss., instar infidelibus; Gill. et Rom. cum cod. sex manu exaratis, instar fidelibus. Melius; nam supra de iisdem Israelitis dicitur, ut fideles circumfusa, etc.] instar fidelibus futurae resurrectionis ostendens, quod nec factorum decor splendidorum, nec circumfusae virtutis nitor, nec vitae cursus periret humanae?
24 Hiccine non bonus, qui nobis coelum fecit esse, quod terra est; ut sicut in coelo, quasi in speculo quodam, stellarum lucentium refulgerent globi; ita etiam apostolorum et martyrum et sacerdotum, vice stellarum fulgentium, toto illucescerent chori mundo?
25 Ergo non solum bonus, sed etiam pastor bonus, hoc est, non sibi tantum, sed etiam ovibus suis bonus: Bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus suis [Ioan. X, 11]. Posuit plane animam suam, ut nostram levaret: sed pro divinitatis potestate posuit et sumpsit, sicut scriptum est: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam. Nullus eam tollit a me, sed ego a memetipso pono eam [Ibid., 17, 18].
26 Vides bonitatem, quia sponte posuit: vides potestatem, quia sumpsit; et tu bonum negas, cum ipse de se in Evangelio dixerit: Si ego bonus, quare oculus tuus nequam [Matth. XX, 15]? Ingrate, [Rom. edit. sola, quid ais?] quid agis? Bonum negas, per quem bona speras, si tamen credas? Bonum negas, qui dedit nobis quae oculus non vidit, nec auris audivit [I Cor. II, 9]?
27 Mihi expedit ut bonum credam: Bonum est enim confidere Domino [Psal. CXVII, 8]. Mihi expedit ut Dominum confitear; scriptum est enim: Confitemini Domino, quoniam bonus [Ibid., I].
28 [Vet. edit., Nec in bonum credam? Bonum est enim confiteri Domino. Mihi expedit ut Dominum confitear. Cum his etiam faciunt mss. nonnulli, nisi quod omittunt, nec in bonum credam. Rom. edit. sola, Mihi expedit ut Dominum confitear . . . . Mihi expedit ut bonum. Optime vero caeteri mss. ut nos in textu, nisi quod pro confidere, in quibusdam legitur confiteri.] Mihi expedit, ut iudicem meum bonum arbitrer; Dominus enim iudex bonus domui Israel. Ergo [Omnes edit. ac mss. nonnulli, si iudex, Dei Filius utique; quoniam iudex Dominus, et Deus bonus est. Iudex autem Dei Filius est, et Deus, etc. Rom. edit., . . . . et Deus bonus, iudex autem Dei Filius est Deus, etc. Reliqui mss. melius, ut in contextu.] si iudex Dei Filius, utique quoniam iudex Deus bonus, iudex autem Dei Filius est; Deus bonus iudex et Dei Filius est.
29 Sed fortasse non credas aliis, non credas Filio; audi Patrem dicentem: Eructavit cor meum Verbum bonum [Psal. XLIV, 1]. Bonum ergo Verbum est, Verbum hoc de quo scriptum est: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Ergo si Verbum bonum, Filius autem Dei Verbum est: bonus utique Deus est Dei Filius; etiamsi non placeat Arianis. Erubescant aliquando.
30 Iudaei dicebant: Bonus est [Ioan. VII, 12]. Etsi alii dicebant: Non est, alii dicebant tamen: Bonus est; et vos omnes bonum negatis.
31 Bonus est, qui peccatum unius donat; et bonus non est, qui peccatum mundi abstulit? De ipso enim dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi [Ioan. I, 29].
32 Sed quid dubitamus? Credidit iam Ecclesia bonum, et confessa est dicendo: Osculetur me ab osculis oris sui; quoniam bona ubera tua super vinum [Cantic. I, 1]; et alibi: Et faux tua tamquam vinum est optimum [Cantic. VII, 9]. Bonus ergo ille nos Legis et gratiae nutrit uberibus, coelesti curas hominum praedicatione demulcens; et nos bonum negamus, cum sit imago bonitatis, exprimens aeternae in se bonitatis effigiem, sicut et supra ostendimus scriptum, quia ipse est speculum sine macula, et imago bonitatis illius [Sap. VII, 26].
Ambrosius HOME

bnf8907.649 csg95.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik