monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, De Fide, 2, PROLOGUS. <<<     >>> II.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT PRIMUM.

15 Stupeo itaque ad reliqua, sancte imperator, et toto corpore animoque deficio, esse aliquos homines, vel potius non homines, sed humana adopertos specie, intus autem dementiae bestialis; qui post tanta Domini et tam divina beneficia, bonum negent ipsum auctorem bonorum.
16 Scriptum est, inquiunt: Nemo bonus, nisi unus Deus. Scriptum agnosco: sed littera errorem non habet; utinam Ariana interpretatio non haberet! Apices sine crimine sunt, sensus in crimine. Dictum Domini Salvatoris agnosco: sed consideremus quando dicat, cui dicat, qua circumspectione dicat.
17 Dicit utique in hominis forma Dei Filius, et dicit Scribae, ei scilicet qui magistrum bonum Dei Filium nominaret, Deum negaret. Quod ille non credit, Christus adiungit; ut Dei Filium non ut bonum magistrum, sed ut bonum Deum credat. Nam sicubi unus Deus dicitur, nequaquam tamen Dei Filius [Ita Rom. edit. cum. mss. multo pluribus; quorum tamen duo legunt. . . . a plenitudine divinae maiestatis et bonitatis: vet. autem edit. ac pauci mss., a divinitatis plenitudine separatur. . . . a plenitudine divinae potestatis, etc.] ab unitatis plenitudine separatur; quomodo ubi unus Deus bonus nuncupatur, a plenitudine divinae bonitatis unigenitus excluditur? Necesse est igitur aut Deum negent Dei Filium, aut Deum bonum esse fateantur.
18 Et ideo circumspectione coelesti non dixit: Nemo bonus, nisi unus Pater; sed: Nemo bonus, nisi unus Deus. Pater enim proprium generantis est nomen, Deus autem unus nequaquam deitatem Trinitatis excludit, et ideo natura laudatur. Bonitas ergo in natura est Dei, et in natura Dei etiam Dei Filius; et ideo non quod singularitatis, [Vet. edit. et mss. nonnulli, sed quod Trinitatis; Rom. et reliqui mss., sed quod unitatis; uno tamen excepto ubi, sed quod divinitatis. Eodem sensu.] sed quod unitatis est, praedicatur.
19 Non igitur a Domino bonitas negatur, sed talis discipulus refutatur. Nam cum scriba dixisset: Magister bone, respondit Dominus: Quid me dicis bonum (Mare., X, 28)? id est, quem Deum non credis, non est satis ut bonum dicas. Non tales ego quaero discipulos, qui me magis secundum hominem magistrum bonum, quam secundum divinitatem Deum bonum credant.
Ambrosius HOME

bnf8907.648 csg95.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik