monumenta.ch > Ambrosius > A
>>> Ambrosius, De Fide, 2, PRIMUM.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, PROLOGUS.

1 Satis, ut arbitror, libro superiore, sancte Imperator, edoctum est sempiternum esse Dei Filium, non dissimilem Patri, genitum, non creatum: Deum quoque verum Dei Filium Scripturarum lectionibus approbavimus, et apertis maiestatis suae indiciis designatum.
2 Itaque quamvis ista ad fidem copiose redundantia sint, quod a fontis meatu magnitudo plerumque decurrentis fluminis aestimatur; tamen quo purius niteat fides nostra, tripartito videtur derivanda distinctio. [Rom. edit. sola, Sunt enim nomina quaedam, quae evidenter proprietatem, etc.] Sunt enim evidentia indicia quae proprietatem deitatis ostendant: sunt quae similitudinem Patris et Filii: sunt etiam quae perspicuant divinae maiestatis exprimant unitatem. Proprietatis itaque sunt, generatio, Deus, Filius, Verbum: similitudinis, splendor, character, speculum, imago: unitatis aeternae, sapientia, virtus, veritas, vita.
3 Haec indicia ita Dei Filium signant, ut ex his et sempiternum Patrem esse cognoscas, nec ab eo Filium discrepantem. Ex eo enim qui est, generatio; ex sempiterno Deus, ex Patre Filius, ex Deo Verbum, splendor gloriae, character substantiae, speculum Dei, maiestatis imago, [De bono bonitas quod membrum supra non memoratum est, etiam in plerisque mss. omissum fuit; cum tamen in aliis aliquot, et cunctis edit. reperiatur.] de bono bonitas, de sapiente sapientia, de forti virtus, de vero veritas, de vivente vita. Concordant igitur Patris et Filii indicia, quibus non discrepare inter se, sed unius maiestatis esse nemo dubitaverit. Quorum singulorum proferremus exempla nominum, nisi coarctandi sermonis studio teneremur.
4 His duodecim tamquam lapidibus pretiosis fidei columna consurgit. Hi sunt enim pretiosi illi lapides [Exod. XXVIII, 17 et seq.], sardius, iaspis, smaragdus, chrysolithus, et caeteri, quibus sancti Aaron, illius utique qui figuram gerit Christi, veri scilicet vestimentum sacerdotis intexitur: circumdati auro lapides, et insculpti de nominibus filiorum Israel, duodecim lapides sibi invicem cohaerentes. Nam si eos aliquis separet atque secernat, omnis fidei structura dissolvitur.
5 Itaque principium fidei nostrae est [De hoc fidei principio multum atque acriter cum orthodoxis Ariani, maxime vero Eunomiani decertarunt, quemadmodum Fusius disputatur lib. de Incarn. Myst. cap. 9.] scire quo genitus est Dei Filius: si genitus non est, nec Filius est. Nec satis est dixisse Filium, nisi et unigenitum Filium designaveris. Si creatura est, Deus non est: si Deus non est, nec vita est: si non est vita, nec veritas est.
6 Ergo tria illa, id est, generatio, Filius, unigenitus, principaliter et proprie indicant ex Deo Filium.
7 Tria sequentia, id est, Deus, vita, veritas, virtutem eius manifestant, qua condidit et fecit subsistere creaturam: In ipso enim vivimus, movemur et sumus, sicut Paulus dixit [Act. XVII, 28]. Et ideo in illis tribus proprietas Filii, in istis aliis paternae ac Filii operationis unitas declaratur.
8 Imago quoque et splendor et character dicitur Dei Filius, quia haec incomprehensibilem et investigabilem paternae maiestatis divinitatem in Filio, et expressam similitudinem revelarunt. Haec quoque tria videmus ad similitudinem pertinere.
9 Reliquum est, virtus, [Cod. Audoen. Ebrul. et alii nonnulli, sapientia, verbum. Sed neque haec dictio, neque iustitia, quae in aliis mss. et edit. omnibus legitur, satis huic loco conveniunt. Nam Verbum pertinebat ad primam seriem, ubi repositum fuit unigenitus: de iustitia vero nulla mentio facta fuerat. Unde colligas in his vocibus liberius lusisse sanctum Doctorem.] sapientia, iustitia; ut his singulis operationibus aeternitas probaretur.
10 Hoc igitur est illud vestimentum pretiosis lapidibus adornatum, hic veri amictus est sacerdotis, haec vestis nuptialis; hic textor propheticus, qui bene noverit ista contexere. Neque vilis ista textura est, de qua Dominus dicit per prophetam: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam [Iob. XXXVIII, 36]. Nec communes isti lapides, [LXX interpretes, τοὺς λίθους τῆς πληρώσεως . . . . . καὶ τὰς συνθέσεις Textus Hebr., lapides plenitudinum. Chaldaica paraphr. lapides ad implendas caelaturas. Quod autem subdit Ambrosius, lapides compositi, quae verba referenda sunt ad τὰς συνθέσεις, ea nihil habent in Hebraeo aut versionibus aliis quod sibi respondeat: sicut nec lapides supplementi in Vulgata.] lapides, ut legimus, supplementi: omnis enim in eo perfectio est, si nihil desit. Lapides compositi et circumdati auro, intelligibili scilicet natura; si eos bene mens nostra componat, naturalisque sensus probabili ratione compaginet. Denique quam non mediocres lapides sint, lectio docet [Exod. XXXV, 27], quod cum alii alia viliora deferrent; istos tamen lapides super humeros suos religiosi principes attulerunt, ex quibus fecerunt rationale, opus textile [Ibid.]. Textile enim opus est, quando fidei facta concordant.
11 Nec me aliquis errare putet, quia supra tripartitam de quaternis, subter vero quadripartitam de ternis feci distinctionem. Boni operis gratia per diversas plus placet formas. Bona enim et illa quae textrinum indumenti sacerdotalis ostendit, vel lex scilicet, vel Ecclesia, quae binas vestes fecit viro suo, sicut scriptum est [Prov. XXXI, 22 et seq.]: unam operis, alteram mentis, fidei intexens factorumque velamina. Itaque alibi, sicut legimus, aurum praetexit, et postea hyacinthum ac purpuram cum cocco subiungit et bysso. Rursus alibi ex hyacintho et caeteris prius flosculos format, aurumque subnectit, [Thuan. unus, et unus es, etc. Infra vero ubi nos cum Gill. in margine, Rom. edit. in corpore ac mss. quatuor, series digeratur; alii mss. ac edit., series designatur; Eras. et Gill., serie designatur.] et unus est habitus sacerdotis; ut iisdem coloribus micans, gratiae decorisque diversitas ordinis diversitate resplendeat.
12 Itaque ut etiam rationis typicae series digeratur, auro [Mss. aliquot, et argento operabili.] et argento probabili non est dubium eloquia Domini designari, quibus fides constat. Scriptum est enim: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7]. [De illa horum quatuor colorum interpretatione adisis observationem nostram in Expos. Psal. CXVIII, serm. 19, num. 22.] Hyacinthus autem aeris habet similitudinem, quem spiramus, et cuius carpimus flatum: purpura quoque speciem aquarum exprimit: per coccum ignis intelligitur: terra per byssum; haec enim ex terra gignitur. Ex his autem quatuor elementis corpus subsistit humanum.
13 Sive ergo mentis fidei [Edit., praecedente concinentia, quaedam, conscientia.] praecedenti concinentia corporis facta subnectas: sive facta praecedant, et fides astipuletur comes religiosa factorum, hic religiosi ornatus antistitis, hoc velamen est sacerdotis.
14 Bona ergo fides, cum pulchro operum renitet ornatu: de qua, ut ad summam loquar, definitiones istae sunt, quae non queunt solvi. Si ex nihilo est, non est Filius: si creatura est, non est creator: si factura est, non est omnium factor: si discens, non praecognitor: si accipiens, non est perfectus: si proficiens, non est Deus: si dissimilis, non imago: si per gratiam, non per naturam: [Omnes edit. ac plures mss., si bonitatis expers; Audoen. tamen, Ebrul., Big. et Colb. unus, si divinitatis. Aptius sane, ut subiectus Scripturae textus clare ostendit. Porro cum hoc eodem testimonio haeretici illi abuterentur, ut Christum spoliarent divinitate, illud strenue Patres contra ipsosmet retorquebant, astruebantque non posse propter illum locum Filio negari divinitatem, quin simul bonitas quoque ipsi negetur. Unde ulterius promoventes malum eumdem in eorum opinione dicendum evincebant. Quo genere argumenti non solum hic et supra lib. I, cap. 5, nec non Exposit. in Luc. lib. VIII, num. 65 et seq. utitur Ambrosius, verum etiam praeter Hilarium Epiphaniumque huius operis lib. et cap. citatis memoratos, Basilius lib. IV contra Eunom., Gregorius Nyss. Orat. 11 in eumdem haeretiicum, et Cyrillus Alex. in Thesauro, simili ratione argumentati sunt. Quod autem Petavius tomo II Theolog. Dogm., lib. II, de Trinit., cap. 4, scribit quosdam Veteres esse, quos inter Gregorium Nyss. et Ambrosium numerat, qui non satis animadversa re, vehementius in haereticos illos invecti sunt, tamquam malum esse Dei Filium ex eorum oratione consequens foret: non videtur vir magnus rem satis ipse expendisse. Nam si Filius non per se et natura sua bonus est, sed tantum externa et adventitia bonitate ut creaturae aliae, quod ex eorum oratione deduci ipse Petavius fatetur; inde profecto rite sequitur eumdem Filium seclusa precaria illa bonitate spectatum, hoc sensu malum fore, quod esset imperfectus, et corruptioni, errori, peccato denique obnoxius. Et hoc plusquam satis erat Patribus, ut non aliter in Arianos inveherentur, quam quo modo invectos reperimus. His etiam accedit quod Ambrosius, lib. I Offic., c. 25, n. 117, Eunomium Marcioni iungit, quasi eadem de duobus principiis sentientem. De quo nos ibi.] si divinitatis expers, auctor malitiae: Nemo bonus, nisi unus Deus [Marc. X, 18].
Ambrosius HOME

bnf8907.645 csg95.75

>>> Ambrosius, De Fide, 2, PRIMUM.
monumenta.ch > Ambrosius > A

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik