Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XX.
132 | Verum nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de Domino praemittit Esaias dicens: O miser ego, et compuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem immunda labia habentis; vidi Dominum Sabaoth [Esai. VI, 5]. Ergo si Esaias miserum se dicit, qui vidit Dominum Sabaoth: quid ego de me dicam, qui cum immunda labia habeam, cogor de Dei generatione tractare? Quo igitur de iis quae metuo, locuturus erumpo; cum David de iis quae sciat ori suo custodiam petat [Psal. XXXVIII, 2]? O si mihi quoque unus de Seraphim candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit, utriusque forcipe deferens Testamenti, immunda adurat labia! |
133 | At quia tunc Seraphim descendit in figura ad prophetam [Esai. VI, 6]: tu autem, Domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, non per legatum, neque per nuntium, sed ipse per te, ab occultis meis conscientiam meam mundes; ut ego quoque dudum immundus, sed iam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam, dicens: Psallam tibi in cithara, Deus Israel: gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti [Psal. VII, 22, 23]. |
134 | Itaque, Domine, calumniatores tuos et hostes relinquens, confer te ad nos; et sanctifica aures principis Gratiani, omniumque praeterea quorum in manus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta aures; necubi auditae perfidiae sordes resideant. Emunda ergo, emunda aurem non fontanis poculis, nec fluviali haustu, nec susurro praetermeantis rivuli: sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo [Esai. I, 18]. |
135 | Est etiam poculum quo secreta mentis mundare consuevisti, poculum non naturae veteris, nec ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum in terram, expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno. Ex hoc ergo botryone est vinum quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit. |
136 | Hoc igitur vino, Domine meus, domini aures Augusti mentis emunda, ut sicut vino naturali homines inebriati, quietem diligunt, timorem mortis expellunt, iniurias non sentiunt, aliena non quaerunt, suorum obliviscuntur: ita etiam vino tuo crapulatus, pacem diligat, et fidei exsultatione securus, mortem infidelitatis ignoret, patientiam charitatis exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum est: Relinque omnia tua, et veni, sequere me [Matth. XIX, 21]. |
137 | Hoc vino, Domine Iesu, sensus etiam nostros dilue, ut te adoremus, te colamus visibilium et invisibilium creatorem. Non potes ergo invisibilis aut bonus non esse, qui id etiam tuis operibus contulisti. |