monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Fide, 1, XVIII. <<<     >>> XX.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XIX.

123 Arius ergo dicit: Erat quando non erat; sed Scriptura dicit, Erat, non dicit, non erat. Denique Ioannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 1]. Ecce quoties erat et nusquam dixit quod non erat. Cui ergo credimus? Ioanni in Christi pectore recumbenti, an Ario [Hancce tam foedam atque horribilem Arii mortem Athanasius memorat Orat. I in Arian. et fusius adhuc epist. ad Serap., ubi Macarium presbyterum eiusdem narrationis praedem citat. Meminit etiam eius Epiphanius haeresi 69. Quod autem ad historicos Ecclesiasticos, cum vix ullus eorum illam praetermiserit, supervacaneum esset ipsorum nomina hic prodere.] inter effusa se sua viscera volutanti; ut agnosceremus similem Iudae proditoris Arii quoque fuisse perfidiam, quem similis poena damnavit?
124 Effusa sunt enim et Arii viscera, pudet dicere ubi, atque ita crepuit medius, prostratus in faciem; ea quibus Christum negaverat, foeda ora pollutus. Crepuit enim, sicut etiam de Iuda Petrus apostolus dixit [Act. I, 18], quia possedit agrum de mercede iniustitiae, et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera eius. Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum; ut idem subirent supplicium qui eumdem Dominum negaverunt; et qui eumdem Dominum prodiderunt.
125 Veniamus ad alia. Arius dicit: Antequam nasceretur, non erat: sed Scriptura dicit omnia esse per Filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius, quando et ante, haec utique duo verba tempus ostendunt. Quomodo ergo negant tempus ante Filium, et volunt prius fuisse quae temporis sunt: cum idipsum, quando et ante et aliquando non fuisse, sit temporis?
126 Arius dicit ex nihilo Dei Filium. Quomodo ergo Dei Filius? quomodo paterno generatus ex utero? quomodo eructatum ex corde Verbum legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili Patris intelligatur, ut scriptum est, prodiisse secreto? Filius enim aut per adoptionem, aut per naturam est: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia [Psal. XLIV, 1]?
127 Non habet Filium, qui nescit unde sit. Denique nec Iudaei habebant Filium, quia unde esset nesciebant. Et ideo dixit his Dominus: Nescitis unde veni [Ioan. VIII, 14]; et infra: Neque me nostis, neque Patrem meum scitis [Ibid. 19]. Qui enim negat ex Patre Filium, nec Patrem ex quo est Filius, novit: neque Filium novit; quia Patrem nescit [Galat. IV, 5].
128 Arius dicit: Ex alia substantia. Quae igitur alia substantia aequatur Dei Filio, ut ex ipsa Dei Filius sit? Aut quomodo reprehendunt quia nos in Deo aut οὐσίαν Graece, aut Latine substantiam dicimus, cum ex alia dicendo substantia [Omnes edit. cum parte non minima mss. Deum esse filium: melius tamen alii, qui nec pauciores, nec inferiores, Dei esse Filium: ut per se clarum est.] Dei esse Filium, etiam ipsi substantiam Dei esse confirment?
129 Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur; quia et οὐσίαν Graece, et Latine substantiam frequenter Scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus [II Petr. I, 4], divinae consortes fieri naturae. Quod si ex alia substantia Filium dicent, ipsi se revincunt, et verbum substantiae quod metuunt confitendo, et Filium creaturis quibus praeferre [Edit., Se simulant, coaequabunt.] se simulant, conferendo.
130 Arius dicit creaturam Dei Filium, non sicut caeteras creaturas. Quae enim creatura [Edit. omnes, et mss. aliquot, non sicut alia creatura est? Male; hoc enim significaretur quamlibet creaturam esse sicut aliam, quod cum sequentibus non cohaeret. Optime igitur ex aliis mss. negationem quidam removent, plures vero geminant ut in textu.] non sicut alia creatura non est? Homo non ut Angelus, terra non ut coelum, sol non ut aqua, lumen non ut tenebrae. Nihil ergo praeferendo donavit, sed ad simplices decipiendos misero colore fraudem suae impietatis obduxit.
131 Arius dicit mutabilem et convertibilem Dei Filium. Quomodo ergo Deus, si mutabilis; cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, et non sum mutatus [Malac. III, 6]?
Ambrosius HOME

bnf8907.640 csg95.67

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik