118 | [Alias cap. VIII.] Deus igitur ex Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ex Patre natus, non factus, unius substantiae cum Patre. |
119 | Sic nempe [Superiorem fidei definitionem nihil aliud esse quam Nicaeni Symboli compendium declarat Ambrosius. Idem quoque discimus e collectoribus Actuum synodicorum, ex posterioribus conciliis, Chalcedonensi et aliis, ex variis quoque PP. Athanasio epist. ad Iovin., Basilio epist. 78, etc.; item e codicibus canonum Ecclesiae Romanae atque Africanae; postremo ex historicis Rufino lib. I cap. 6, Socrate lib. I cap. 8, Theodoreto lib. I cap. 12, qui ultimi duo etiam referunt Eusebii Caesariensis hac de re epistolam.] nostri secundum Scripturas dixerunt Patres, qui etiam sacrilega dogmata ideo suis inserenda putavere decretis, ut Arii perfidia ipsa se proderet; ne quasi fucis quibusdam et coloribus illita velaretur. Fucum enim faciunt, qui non audent explicare quod sentiunt. Censorie itaque impietas Ariana non expositione reseratur, sed damnatione detegitur; ut qui curiose gestit audire, prius damnatam cognosceret, ne laberetur, quam expositam audiret, ut crederet. |
120 | [Alias cap. IX.] Eos, [Vet. edit. ac mss. hoc uno inter se dissentiunt, quod horum non pauci habent inquam pro inquit: at Rom. edit. verbo Erat, subiungit aliquando. Invenitur quidem in monumentis omnibus huius synodi, sed quia facile a lectoribus subintelligi potest, ideo a sancto Doctore putamus praetermissum.] inquit, qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat: et qui ex nihilo factum, aut ex alia substantia vel οὐσίᾳ dicunt esse, aut mutabilem, aut convertibilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. |
121 | Accepisti, sancte Imperator, eos qui talia asserunt, iure damnatos. Non humana industria, [Omnes edit. et quidam mss., non compositione aliqua: sed trecenti decem et octo, ut supra dixi, episcopi ad concilium convenerunt. Sed, etc.] non composito aliquo trecenti decem et octo, ut supra pressius dixi (Prolog. n. 5), episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis Dominus Iesus suo probaret se adesse concilio; Crux in trecentis, Iesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. |
122 | Hoc et in [Concilium hoc celebratum fuit anno 359, Arimini, quae civitas maritima est in Romania Italiae provincia. Quapropter eiusdem concessus acta, quae, teste Hieronymo in Luciferianos, in publicis Ecclesiarumque tabulariis asservabantur, a Mediolanensibus non abfuisse perquam credibile est. Utitur tamen sanctus Ambrosius solo testimonio synodicae ad Constantium epistolae: qua episcopi, qui ad quadringentos et amplius coiverant, certiorem faciunt Imperatorem, se statuisse, ne quid eorum quae apud Nicaeam sancita fuerant, mutaretur. Haec epistola, qua vix pretiosius aliud antiquitatis pignus ad nos pervenit, exstat in Athanasii lib. de Syn. Arim. et Seleuc., referturque non modo a Socrate, Sozomeno et Theodoreto Graecis scriptoribus, at etiam ab Hilario in fragmentis. Verum praeclara illa confessio non diu integra perseveravit; illam enim primo decem concilii ad Constantium legati, deinde omnes ferme isti antistites non correxerunt, sed corruperunt: cum partim ab Imperatore territi, partim decepti ab Arianis, in vocum substantiae et consubstantialis abolitionem consensere: cuius quidem praevaricationis eorum qui memoriae prodiderunt res Ecclesiae nemo non meminit. Certe iam vidimus quid sanctus Doctor de illa scripserit in Luc. lib. V, num. 71, de qua etiam dicturus est infra lib. III, et alibi pluribus locis. Secuta est demum vera correctio, quam Ambrosius secundam vocat. Synodi porro quarum hic testimonia indicantur, eae sunt, Alexandrina, cui praefuit Athanasius an. 362; Parisina eopse anno coacta; cuius synodica epistola inter Hilarii fragmenta exstat; Romana denique habita sub Damasi pontificatu an. 369; quas omnes adire operae pretium sane fuerit.] Ariminensi concilio habuit prima confessio, et post Ariminense concilium secunda correctio. Confessionem epistola ad imperatorem Constantium missa testatur, correctionem secuta concilia confitentur. |