Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XVI.
100 | Nunc ipsos Arianos interrogo, utrum idem putent esse genitum, quod creatum? Si enim idem dicunt, nihil utique distat inter generare et creare. Ergo quoniam et nos creati sumus, inter nos et Christum et elementa nulla distantia est. Sed quamvis amentes sint, id tamen non audebunt dicere. |
101 | Postremo ut insipientiae eorum quod verum non est, indulgeam; si nihil, ut putant, distat in verbo: cur non eum quem colunt, meliore appellant nomine? cur verbo non utuntur Patris? cur abiiciunt quod honorificentiae est, assumunt quod iniuriae? |
102 | Si autem distat inter creatum et genitum, ut ego arbitror, cum legerimus genitum, non utique idem et genitum intelligimus et creatum. Dicant igitur generatum ex Patre, ex Virgine procreatum: aut dicant quomodo Dei Filius et genitus et creatus. Una natura, et maxime Deus diversitatem non recipit. |
103 | Certe facessat nostra sententia: Paulum interrogemus, qui Spiritu Dei plenus has praevidens quaestiones; generaliter contra gentes, specialiter contra Arianos locutus, ait divino iudicio eos esse damnatos, qui servirent creaturae potius quam Creatori. Denique sic habes: Tradidit illos Deus in desideria cordis ipsorum, ut contumeliis afficiant corpora sua inter semetipsos: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula [Rom. I, 24, 25]. |
104 | Prohibet itaque me Paulus creaturae servire, et Christo admonet serviendum. Non ergo creatura Christus, Paulus, inquit, servus Iesu Christi [Ibid., 1]. Et bonus servus qui Dominum recognoscit, ipse creaturae servire nos prohibet: quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret? Aut igitur desinant colere quem creaturam appellant, aut desinant quem colere se simulant, dicere creaturam; ne sub appellatione cultorum sacrilegia graviora committant. Detestabilior enim domesticus hostis quam extraneus: et gravius scelus ut adversus Christum abutantur Christi nomine. |
105 | Quem igitur meliorem interpretem quaerimus Scripturarum, quam illum doctorem gentium, vas electionis, electum de persecutoribus? Qui Iesum persecutus fuerat, fatetur. Legerat utique Salomonem plus quam Arius, et erat peritus in Lege; et ideo quia legerat, non creatum Christum dicit esse, sed genitum. Legerat enim: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Numquid dicto factus est Christus? numquid mandato creatus est Christus? |
106 | Quomodo autem creatura in Deo esse potest? Etenim Deus naturae simplicis est, non coniunctae atque compositae: cui nihil accedat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua: complens omnia, nusquam ipse confusus: penetrans omnia, nusquam ipse penetrandus: ubique totus, eodemque tempore vel in coelo, vel in terris, vel in novissimo maris praesens: visu incomprehensibilis, fatu ininterpretabilis, sensu inaestimabilis, fide sequendus, religione venerandus; ut quidquid religiosus sentiri potest, quidquid praestantius ad decorem, quidquid sublimius ad potestatem, hoc Deo intelligas convenire. |
107 | Ergo quia in Filio complacet Pater [Matth. XVII, 5], crede quia dignus Patre Filius, crede quia a Deo exivit Filius, ut ipse testatur dicens: Ex Deo processi, et veni [Ioan. VIII, 42]; et alibi: A Deo exivi [Ioan. XVI, 27]. Qui ex Deo processit, et a Deo exivit, nihil aliud potest habere, nisi quod Dei est. |