Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XV.
95 | [Alias cap. VII.] Unde et illud vane iactare consuerunt quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus. Imperiti legant totum, et intelligant; sic enim scriptum est: Et Dominum eum fecit, et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem vos crucifixistis [Act. II, 36]. Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius. |
96 | Facessat igitur et illud, de quo calumniari solent, et discant quemadmodum dictum sit: Dominus creavit me. [Prov. VIII, 22]. Non dixit: Pater creavit, sed Dominus creavit me. Caro Dominum agnoscit, gloria Patrem significat: creatura nostra Dominum confitetur, charitas Patrem novit. Itaque quis ignoret quia ob causam incorporationis hoc dicitur? In eo igitur se creatum dicit, in quo et hominem testificatur dicens: Quid me quaeritis occidere hominem, qui veritatem locutus sum vobis [Ioan. VII, 20]? Hominem dicit, in quo et crucifixus et mortuus, et sepultus est. |
97 | Nec dubitandum quod praeteritum posuit, quod erat futurum: haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur. Denique in psalmo XXI legisti: Tauri pingues obsederunt me [Psal. XXI, 13]; legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea [Ibid., 19]: quod evangelista de tempore passionis prophetatum esse significat; Deo enim quae sunt futura, praesentia sunt: et ei cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt [Esai. XLV]. |
98 | Nec mirum si ante saecula fundatum se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempora saecularia. Quam vere de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, et interfecit suas hostias: miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam; et misit suos servos, convocans cum altissima praedicatione, dicens: Qui est insipiens declinet ad me [Prov. IX, 1 et seq.]. Nonne in Evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse completa, quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce magna clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat [Ioan. VII, 37]? Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum. |
99 | Multa alia documenta praesto esse possent huiusmodi de incarnatione dicta videri: sed non me involvo libris, ne tractatus videatur esse diffusior. |