Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XIII.
79 | Dicet aliquis: Quomodo generatus est Filius? Quasi sempiternus, quasi Verbum, quasi splendor lucis aeternae, quia simul splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istud exemplum est, non est meum. Noli ergo credere quod fuerit vel momentum aliquod quo fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux [Hebr. I, 3]. Noli, Ariane, ex nostris aestimare divina: sed divina crede, ubi humana non invenis. |
80 | Rex gentilis in igne cum tribus pueris Hebraeis quarti quasi angeli vidit figuram: et quia praestare putabat angelis, Dei Filium, quem non legit, sed credidit, iudicavit [Dan. III, 92]. Abraham quoque tres vidit, et unum adoravit [Gen. XVIII, 2]. |
81 | Petrus in monte Moysen et Eliam cum Filio Dei vidit, nec erravit in natura, nec erravit in gloria. Denique quid facere deberet, non illos, sed Christum interrogavit; nam etsi tribus parabat obsequium, unius tamen exspectabat imperium. Sed quoniam vel tabernaculorum numerum deferendum tribus simpliciter aestimavit, emendatur Dei Patris auctoritate dicentis: Hic est Filius meus dilectissimus, ipsum audite [Matth. XVII, 5], id est: Quid conservos tuos cum Domino socias tuo? Hic est Filius meus. Non Moyses filius, non Elias filius: sed hic Filius. Sensit emendationem apostolus, procidit in faciem, consternatus Patris voce, et Filii claritate: sed sublevatur a Filio, qui iacentes erigere consuevit. Unum vidit, solum vidit Dei Filium. Recesserunt enim servuli, ut solus Dominus, qui solus designabatur Filius, videretur. |
82 | Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod Lex et Prophetae cum Evangelio congruentes, sempiternum Dei Filium, quem annuntiaverant, revelarent? Ergo et nos cum audimus ex utero Filium, ex corde Verbum, credamus quia non plasmatus manibus, sed ex Patre natus: non artificis opus, sed progenies est parentis. |
83 | Et ideo qui dicit: Hic est Filius meus, non dixit: Hic est temporalis; non dixit: Haec est creatura mea, haec factura mea, hic servus meus; sed hic Filius meus, quem videtis in gloria. Hic est Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, qui apparuit in rubo Moysi, de quo Moyses ait: Qui est, misit me [Exod. III, 14]. Non Pater in rubo, non Pater in eremo: sed Filius Moysi locutus est. Denique de ipso Stephanus dixit: Hic est qui fuit in Ecclesia, in eremo, cum angelo [Act. VII, 38]. Hic est ergo qui Legem dedit, ipse qui locutus est Moysi, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob [Exod. III, 16]. Hic est ergo Deus patriarcharum, hic Deus est prophetarum. |
84 | Filium ergo legimus: mens tua percipit lectionem, edat lingua confessionem. Aufer hinc argumenta, ubi fides quaeritur: in ipsis gymnasiis suis iam dialectica taceat. Non quaero quid loquantur philosophi, requiro quid faciant. Soli in suis gymnasiis remanserunt. Vide quam fides argumentis praeponderet. Illi quotidie a suis consortibus deseruntur, qui copiose disputant: isti quotidie crescunt, qui simpliciter credunt. Non creditur philosophis, creditur piscatoribus: non creditur dialecticis, creditur publicanis. Illi voluptatibus et deliciis orbem ligarunt, isti ieiuniis et doloribus exuerunt. Plures itaque iam coepit illicere iniuria, quam voluptas. |
85 | Nunc videamus quo distant a gentilibus Ariani. Illi deos appellant dispares sexu, dissimiles potestate: isti Trinitatem asserunt differentis divinitatis, et dissimilis potestatis. Illi deorum suorum principium asseverant temporale; et isti Christum coepisse ex tempore mentiuntur. Nonne ex philosophia omnem impietatis suae traxerunt colorem? Illi tamen quod venerantur, amplificant: isti Dei Filium creaturam asserunt esse, qui Deus est. |