monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Fide, 1, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XII.

74 Rursus obiiciunt: Ergo non est Filius, si non habet quae habent filii. Ignoscat mihi Pater, ignoscat Filius, ignoscat et Spiritus sanctus, [Teller. codex unus, quaestionem de proprietate.] quaestionem pro pietate referre cupienti. Est certe Pater, et manet semper: sunt etiam creaturae pro dispositione divina. Est ergo aliquid earum quod non subiectum sit aut locis, aut temporibus, aut creationi, aut causae alicui vel auctori? Profecto nihil. Quid ergo dicitis? Est horum aliquid quo egeat Pater? Impium est dicere. Ergo aut desinite, quae creaturarum sunt, aptare divinitati: aut si comparare contenditis, considerate quo vestra procedat impietas; quod absit ut vel in sensus nostros aliquando veniat.
75 Nos enim piam responsionem tenemus. Namque omnipotens Deus est, et ideo nullo eorum Pater indiget, qui non habet mutationem sui aliquam, vel profectum quo nos egemus, quorum infirmitas ex huiusmodi rebus profectum accipit. Qui autem omnipotens est, utique non creatus, et sine loco, et supra tempora est. Nihil enim ante Deum, immo hoc ipsum Verbum, ante Deum [Mss. aliquot, dicere, est aliquid grave.] dicere esse aliquid, grave. Ergo si ita est, quia nihil horum est in Deo Patre, quae profectum significent; quia Deus est: nihil horum aptari etiam potest Dei Filio, ut vel initium accipiat, vel profectum; quia Deus verus ex Deo vero est.
76 Ergo quia usitatum non reperimus ordinem, acquiesce, Ariane, praecipuam Filii generationem fuisse. Acquiesce, inquam; et si mihi non credis, erubesce vel Dei vocem dicentis: Cui me similem aestimastis [Esai. XLVI, 5]? Et iterum: Quia non sicut homo, ita et Deus [Num. XXIII, 19]. Etenim si operatio Dei praecipua est, quia non manibus operatur aliquid, non labore conficit, non diebus absolvit; Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]: cur non credamus praecipuam generationem esse eius in Filio, cuius [Omnes edit. ac pauci mss., praecipuam operationem; alii nonnulli, praecipuam generationem; caeteri melius, praecipuam creationem, activam scilicet, qua creavit universa per Filium.] praecipuam creationem in operibus agnoscimus? Dignum certe est ut specialiter et praecipue videatur generasse Filium. Habeat generationis inusitatae gloriam, qui habet potestatis inusitatae gratiam.
77 Non sola admirabilis ex Patre generatio Christi, admirabilis etiam ipsa generatio eius ex Virgine. Tu illam dicis nostrae similem conceptionis, et ego probo et istam nostrae esse dissimilem, immo te ipsum cogam fateri. Dic quemadmodum sit natus ex Maria, quo usu uterus eum habuerit virginalis, quomodo sine semine viri partus, unde virgo praegnans, quemadmodum [Ita mss. plerique; nonnulli alii, matris ante fetus, quam copulam uxoris; alii demum et edit. omnes, nobiscum faciunt, nisi quod pro fetus, plures efferunt feta.] puella mater ante fetus, quam copulam ut uxor experta? Causa deerat, et generabatur filius. Unde ergo legis novatae partus?
78 Si igitur in Virgine usus defuit generationis humanae, quemadmodum in Deo Patre propriae generationis usum requiris? Certe usus in sexu est, quia sexus in carne est: ubi ergo caro non est, quemadmodum carnis infirmitatem exigis? Nemo meliorem discutit: credere tibi iussum est, non discutere permissum est. Scriptum est enim: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam [Gen. XV, 6]. Nec solum in generatione Filii sermo deficit, sed etiam in operibus Dei. Scriptum est enim: Omnia opera eius in fide [Psal. XXXII, 4]. Opera ergo in fide, generatio sine fide? Et discutimus quae non videmus, qui iubemur credere magis quam discutere, quae videmus.
Ambrosius HOME

bnf8907.625 csg95.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik