Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT XI.
68 | Quaeris a me utrum prior non possit esse, qui Pater est. Quaero a te, ut doceas quando Pater prior fuerit, testimoniis, aut argumentis collige veritatem. Si testimoniis, accepisti utique sempiternam Dei esse virtutem. Legisti etiam dicentem: Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum [Ps. LXXX, 10]. Aliud horum aeternitatem, aliud proprietatem substantiae indifferentis significat; ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium esse credamus. Nam si Patre posterior est, recens est: et si unius non est divinitatis, alienus est. Sed nec posterior; quia recens non est: nec alienus, quia ex Patre natus; quia supra omnia est Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5], sicut scriptum est. |
69 | Sed si alienum putant, cur adorant eum, cum scriptum sit: Neque adorabis Deum alienum [Ps. LXXX, 10]? Aut si non adorant, fateantur, et finis est; ne quem sub religiosi nominis professione decipiant. Haec nempe sunt testimonia Scripturarum. Aut si habes aliud, proferre debebis. |
70 | Superest ut et argumentis veritas colligatur. Quamquam etiam humanis testimoniis argumenta cedere soleant; argumentare tamen, haeretice, ut voles. Usu, inquis, accipimus eo qui nascitur, priorem esse qui generat. Persequere igitur omnia vestigia consuetudinis, et sicaetera conveniunt, non obsisto quin et istud requiras: si autem nulla concordant, quemadmodum cum desint caetera, hoc solum exigis? Ergo quia usum requiris, quando generatus est ex Patre, parvulus fuit. Vidisti in cunis infantulum vagientem, processus aliquos accepit aetatis; si enim infirmitatem generationis habuit, necesse est ut non solum nascendi, sed etiam vivendi inciderit infirmitatem. |
71 | Sed fortasse eo prolabaris amentiae, ut de Dei Filio ista non abnuas, qui eum ex infirmitate metiris humana; quid si Deum negare non potes nomine, infirmitate tamen hominem vis probare? Quid si dum Filium discutis, Patrem arguis: et dum Christo praeiudicas, Patrem adiudicas? |
72 | Nam si divina generatio subiecta tempori fuit, et id ex usu generationis usurpatur humanae; ergo et Pater corporali utero portavit Filium, decem mensium curriculis onus vexit. Sed quomodo sine sexu altero generationis usus? Vides solemnem generationis seriem non coepisse, et tu partus cuiusdam corporeae necessitatis putas fuisse solemnes. Tu usum quaeris, ego sexum: tu tempus exigis, ego ordinem: tu finem discutis, ego quaero principium, Nempe finis ex principio, non principium pendet ex fine. |
73 | Omne, inquis, quod natum est, principium habet; et ideo quia Filius est, principium habet, et ex tempore esse coepit. Quod ipsorum ore sit dictum. Ego autem Filium natum esse profiteor: quod reliquum est impietatis, horresco. Deum confiteris, homo, et tali circumscribis calumnia? Deus hanc averruncet amentiam. |