Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT X.
62 | Accipe aliud quo clareat Filium sempiternum. Apostolus dicit quod Dei sempiterna virtus sit atque divinitas [Rom. I, 20]: virtus autem Dei Christus; scriptum est enim Christum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]. Ergo si Christus est Dei virtus, quia virtus Dei sempiterna: sempiternus igitur et Christus. |
63 | Non ergo ex usu generationis humanae calumniam, haeretice, struas; neque ex nostro sermone componas. Neque enim angustis sermonibus nostris immensae magnitudinem possumus divinitatis includere, cuius magnitudinis non est finis [Ps. CXLIV, 3]. Namque hominis generationem si definire contendas, tempus ostendis: generatio autem divina supra omnia est: late patet, supra omnes cogitationes ascendit et sensus. Scriptum est enim: Nemo venit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV, 6]. Quidquid igitur de Patre cogitaveris, quamlibet eius aeternitatem, non potes de eo aliquid nisi per Filium cogitare: nec potest ullus ad Patrem nisi per Filium transire sensus. Hic est, inquit, Filius meus dilectissimus [Matth. XVII, 5]. Est, inquit, qui quod est, semper est. Unde et David: In aeternum, inquit, Domine, permanet Verbum tuum in coelo [Ps. CXVIII, 89]. Quod enim manet, nec substantia, nec aeternitate deficit. |
64 | Quaeris a me quomodo Filius sit, si non priorem habeat Patrem? Quaero item abs te, quando aut quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum. Supra Potestates, supra Angelos, supra Cherubim, supra Seraphim, supra omnem sensum est; quia scriptum est; Pax autem Christi quae est supra omnem sensum [Phil. IV, 7]. Si pax Christi supra omnem sensum est, quemadmodum non est supra omnem sensum tanta generatio? |
65 | Tu quoque manum ori admove, scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit: non licet discutere quemadmodum natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est. Nam si Paulus ea quae audivit raptus in tertium coelum, ineffabilia dicit, quomodo nos exprimere possumus paternae generationis arcanum, quod nec sentire potuimus, nec audire? |
66 | Verum si me ad consuetudinem trahis generationis humanae, ut Patrem dicas priorem; vide utrum ad generationem Dei terrenae generationis exempla conveniant. Si secundum hominem loquamur, negare non poteris priores esse in homine patris quam filii passiones. Prior crevit, prior senuit, prior doluit, prior flevit. Si igitur hic tempore minor, ille antiquior passione. Si hic generationis incurrit aetatem, nec ille generandi evasit pudorem. |
67 | Quid te ista quaestionum tormenta delectant? Audis Dei Filium: aut dele nomen, aut agnosce naturam. Audis uterum, agnosce generationis perspicuae veritatem. Audis cor, Verbum intellige. Audis dexteram, agnosce virtutem. Audis os, agnosce sapientiam. Non haec sunt in Deo corporaliter aestimanda. Incomprehensibiliter generatur Filius: impassibiliter generat Pater; et tamen ex se generavit, et ante omnem intellectum generavit Deus verus Deum verum. Pater diligit, et tu discutis: Pater complacet, et tu cum Iudaeis invides: Pater honorificat, et tu cum gentibus conviciaris. |