Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT IX.
58 | Dic mihi, haeretice, dat enim veniam elementissimus imperator, ut te non colloquendi studio, nec audiendi cupiditate, sed exponendi gratia, paulisper alloquar: dic mihi, inquam, fuitne aliquando tempus quo omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat? Tempus, inquis, non astruo. Bene et argute. Si enim tempus dixeris, te ipse convinces: quia necesse est asseras fuisse tempus ante Filium, cum Filius temporis auctor sit et creator; non potest enim post opus suum ipse coepisse: necesse est igitur auctorem operis sui esse fatearis. |
59 | Ante tempora, inquis, non nego Filium: sed cum Filium dico, ostendo priorem Patrem, quia Pater, inquis, Filio prior. Quid est hoc? Negas esse tempus ante Filium, et tamen nescio quid ante Filium vis praecessise, quod temporis sit; et ostendis media nescio quae molimina fuisse generandi, in quo generationem Patris significas temporalem. Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus? Si enim ante Deus, postea Pater: utique generationis accessione mutatus est. |
60 | Sed avertat Deus hanc amentiam; nos enim ad impietatem eorum redarguendam, hanc retulimus quaestionem. Pia namque mens generationem sine tempore asserit; ut et sempiternum Patrem cum Filio dicat, nec aliquando asserat esse mutatum. |
61 | Iungat igitur honorificentia Patri Filium, quem divinitas iunxit: non separet impietas, quem generationis proprietas copulavit. Honorificemus Filium, ut honorificemus et Patrem, sicut et in Evangelio scriptum est [Ioan. V, 23]. Sempiternitas Filii Paternae maiestatis insigne est. Si iste non semper fuit, ergo ille mutatus est: sed semper fuit Filius, ergo nec Pater aliquando mutatus est; quia immutabilis semper est. Itaque videmus quod illi qui volunt negare Filium sempiternum, volunt Patrem docere esse mutatum. |