monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Fide, 1, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT VIII.

54 [Alias cap. V.] Claret igitur non esse dissimilem, et ideo proclivior via est, ut etiam sempiternum esse fateamur, cum similis sempiterni utique sempiternus sit. Si autem Patrem sempiternum dicimus, et hoc idem Filium denegamus, dicimus esse dissimilem; sempiterno enim temporale dissimile est. Clamat Propheta sempiternum, clamat et Apostolus sempiternum: plenum est vetus Testamentum testimoniis Filii sempiterni, plenum est novum.
55 Ordinem ergo teneamus. Scriptum est in veteri Testamento, ut vel unum de pluribus dicam: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit [Esai. XLIII, 10]. Nihil ergo argumentabor, teipsum interrogo. Quis hoc dicit, Pater, an Filius? Utrum dixeris, [Mss. aliquot, ecce te convinci intellige.] eo te convinci intelliges: vel si credas, doceri? Quis ergo hoc dicit, Pater, an Filius? Si Filius: Ante me, inquit, non fuit alius Deus: Si Pater: Post me, inquit, non erit. Hic priorem, ille posteriorem non habet: invicem in se et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Cum enim Patrem dixeris, eius etiam Filium designasti; quia nemo ipse sibi pater est: cum Filium nominas, etiam Patrem eius fateris; quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio. Semper igitur Pater, semper et Filius.
56 In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 1]. Erat, inquit, apud Deum. Erat, erat, erat, erat: ecce quater erat. Ubi impius invenit quod non erat? Alibi quoque Ioannes in epistola sua dicit: Quod erat in principio [I Ioan. I, 1]; indefinite tenditur, erat: quidquid excogitaveris, erat Filius.
57 Omnes autem haereses hoc capitulo brevi piscator noster exclusit. Quod enim erat in principio, non includitur tempore, non principio praevenitur. Ergo Arius conticescat. Quod autem erat apud Deum, non permixtione confunditur: sed manentis Verbi apud Patrem solida perfectione distinguitur, ut Sabellius obmutescat. Et Deus erat Verbum. Non ergo in prolatione sermonis hoc Verbum est, sed in illa coelestis designatione virtutis, [Veteres edit. et quidam mss., ut confitetur; optime. Rom. edit. et alii cod. maiori numero, et antiquitate, ut confutetur. Photinus enim cum veram animi sententiam aperiebat, Verbum non substantiale atque ἐνδιάθετον, sed transiens ac προσφορικὸν esse contendebat, ut iam dictum est.] ut confutetur Photinus. Quod vero erat in principio apud Deum, sempiternae divinitatis in Patre et Filio inseparabilis unitas edocetur [Edit., ut erubescat Eudoxius et Eunomius.] ut erubescat Eunomius. Postremo cum omnia per ipsum facta dicantur, ipse conditor novi utique Testamenti et veteris designatur; ut Manichaeus locum tentationis habere non possit. Ita piscator bonus intra unum omnes rete conclusit; ut faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni.
Ambrosius HOME

bnf8907.619 csg95.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik