monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Fide, 1, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT VII.

48 Apostolus dicit imaginem Patris Christum esse; ait enim quod ipse sit imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae [Coloss. I, 15]. Primogenitus, inquit, non primocreatus; ut et genitus pro natura, et primus pro perpetuitate credatur. Alibi quoque Apostolus asseruit quod ipsum posuit haeredem omnium, per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae, et character substantiae eius [Hebr. I, 2]. Imaginem Apostolus dicit, et Arius dicit esse dissimilem: cur imago, si similitudinem non habet? in picturis homines nolunt esse dissimiles, et Arius dissimilem Patrem contendit Filio, et vult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare similem non potuerit.
49 Prophetae dicunt: In lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10]. Prophetae dicunt: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius [Sap. VII, 26]. Vide quanta dicantur. Splendor; quod claritas paternae lucis in Filio sit: speculum sine macula; quod Pater videatur in Filio: imago bonitatis; quod non corpus in corpore, sed virtus in Filio tota cernatur. Imago docet non esse dissimilem, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago utique non vultus est corporalis, non fucis composita, non ceris: sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa de fonte.
50 Per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus demonstravit, dicens: Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Et quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 9 ] [et 10]? Videt enim in imagine Patrem, qui videt in Filio. Vides quam imaginem dicat? Imago ista veritas est, imago ista iustitia est, imago ista Dei virtus [Mss. haud pauci, non mutabilis; reliqui atque edit., non muta melius, ut ostendit subiecta ratio, quia Verbum est.] est: non muta, quia Verbum est: non insensibilis, quia sapientia est: non inanis, quia virtus est: non vacua, quia vita est: non mortua, quia resurrectio est. Vides ergo quia dum imago dicitur, Patrem significat esse cuius imago sit Filius; quia nemo potest ipse sibi imago sua esse.
51 Plura possem [Omnes edit. et pauci mss., de Filio testimonia; commodius reliqui, de Filii testimoniis, id est, ab ipso Filio redditis, ut quae continuo sequuntur, liquido produnt.] de Filii testimoniis dicere, sed ne forte ipse sibi nimium favisse dicatur, Patrem interrogemus. Nempe ipse dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 26]. Pater Filio dicit: Ad imaginem et similitudinem nostram; et tu dissimilem Filium Dei dicis?
52 Ioannes dicit: Dilecti, filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus: scimus quia si revelatum fuerit, similes ei erimus [I Ioan. III, 2]. O improvida amentia! o impudens pervicacia! Homines sumus, et in quo possumus, ad similitudinem Dei erimus; et similem audemus Dei Filium denegare?
53 Ergo Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In principio ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum opus cerno. Audio loquentem, agnosco facientem; sed et Patris et Filii unam imaginem, unam similitudinem lego. Similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Quod igitur tibi usurpas, Filio Dei derogas; cum utique nisi per imaginem Dei, ad imaginem Dei esse non possis.
Ambrosius HOME

bnf8907.617 csg95.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik