monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Fide, 1, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT VI.

43 [Alias cap. IV.] Dissimilem igitur dicunt esse: nos negamus; immo potius horremus hanc vocem. Sed nolo argumento credas, sancte Imperator, et nostrae disputationi: Scripturas interrogemus, interrogemus apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus Christum. Quid multa? Patrem interrogemus, cuius honori studere se dicunt, si Filius [Degener ab Ambrosio passim in his libris ille dicitur, qui a principio suo non tantum perfectione, sed etiam natura et substantia desciscit. Nec aliter etiam ab Hilario sumitur lib. VIII de Trinit.: Dum nihil in eo, Filio videlicet, ex se Deus gignendo degenerat. Nomen etiam genus passim ab eodem ponitur pro natura: in quo congruit cum auctore lib. de Definit. apud Athanasium, ubi legimus, Φύσις καὶ οὐσία, καὶ γένος οὖν ἐστι.] degener iudicetur. Sed non est honorificentia boni Patris, Filii iniuria. Non potest bono Patri placere, si Filius degenerasse potius a Patre, quam Patrem aequasse credatur.
44 Da veniam, sancte Imperator, si ad ipsos paulisper verba converto. Sed quem potissimum legam [Omnes edit. et mss. aliquot hic et infra duobus locis, Eudoxium, Eunomium, etc.: alii vero mss. maiori numero et auctoritate ubique omittunt Eudoxium. Et certe hanc esse germanam lectionem cognoscimus non solum quod in cunctis edit. ac mss. habetur, eius magistros, ubi dicendum esset, eorum magistros, sed etiam quod, omisso eodem Eudoxio, post paucos versus agit de Eunomio. Illum autem fortasse hic addiderit quispiam, qui legerit vel apud Athanasium lib. de Synodis p. 913, Aetium Eudoxii magistrum dici, vel apud Theodoretum lib. II, c. 27, Aetium Antiochiae invenisse Eudoxium, qui eius urbis sicut et postea Constantinopolis episcopatum invaserat, doctrina secum consentientem. Aetius vero, quem atheum vulgo nuncupabant, cum Epiphanio teste, litteras ad usque provectam aetatem ignorasset, operam dedit dialecticae. Praecipua eius doctrina in Aristotelicis categoriis posita erat, ac totos dies in divinis rebus per syllogismos geometricasque regulas tractandis, definiendis, dividendis terebat. Venit Alexandriam post intrusum in sedem patriarchalem Georgium, a quo etiam ad obeunda munia ecclesiastica videtur admissus; unde forsitan eum Athanasius putavit a Georgio diaconum ordinatum, cum tamen eum ordinem ab euneucho Leontio Antiochiae Arianorum episcopo accepisset. Is rotunde affirmabat Filium Patris ἀνομοῖον esse, hoc est, dissimilem; unde sectatores eius, qui nonnumquam ab auctoris nomine dicebantur Aetiani, frequentius Anomaei vocitabantur. Aetium reliqui Ariani exagitarunt, non quod diversa ille sentiret, sed quod mentem suam simplicius patefaciens, blasphemiis suis toti factioni conflabat invidiam. Itaque relegatus fuit a Constantio Ambladam in finibus Pisidiae ac Phrygiae sitam, ubi libellum 300 argumentis aut verius parologismis fetum vulgavit. Horum 47 confutat S. Epiphanius, qui tam de auctore ipso quam de sequacibus eius non perfunctorie agit. Adi quoque Sozomenum lib. III, cap. 5, edit. Val., et Socratem lib. cap. 35. Eunomius magistrum habuit Aetium, quem cum Alexandriam anno 356 convenisset, eumdem anno 358 Antiochiam ad Eudoxium, uti diximus, proficiscentem comitatus est. Factus haud multo post ex Aetii notario Cyzicensis episcopus, tanta vehementia praedicavit errores suos, ut Eudoxius in concilio, iubente imperatore, Constantinopoli habito illum exuere dignitate sua coactus fuerit. Rem quidem aliter Philostorgius narrat, sed ob professum in Eunomium studium, qui audiatur, plane indignus. Igitur abdicatus episcopatu idem Eunomius, ordinatis episcopis ac presbyteris, secessionem fecit; licet non videatur nisi sub Ioviani imperio palam Eudoxio amicitiam renuntiasse. Qui non ignorabant in eadem opinione utrumque esse episcopum, quod Eudoxius per ignaviam defecisset ab Eunomio indignum rati, cum huius factione sub Eunomianorum vocabulo coiverunt. Ex his fuere Georgius Alexandrinus, Acacius Caesariensis, aliique plures orientales episcopi; et inter occidentales qui Arianis partibus nomen dederunt, prope universi. Eos vero caeteri Ariani ac Semiariani reiiciebant. Scripsere Gregorius Nyssenus et Basilius contra Eunomium: de quo meminit etiam Epiphanius Haeres. 76, Augustinus de Haeres., cap. 24, et praeter Theodoretum Socratem et Sozomenum, alii multi.] Eunomiumne, an Arium, vel Aetium eius magistros? Plura enim nomina, sed una perfidia, impietate non dissonans, communione discordans: non dissimilis fraude, [Vet. edit. cum uno vel altero mss., sed cogitatione; Rom. cum reliquis, sed coitione. Multo concinnius; respondet enim superioribus illis, communione discordans. Unus tamen e Thuan., sed contentione, non pravo sensu.] sed coitione discreta. Cur enim secum nolint convenire, non intelligo.
45 Eunomii personam defugiunt Ariani, sed eius perfidiam asserunt, impietatem exsequuntur. Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arius scripserit. Magna caecitatis effusio! Auctorem probant, exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese divisere formas. [Omnes edit. et pauci mss., Alii Eudoxium, alii Eunomium: alii multo plures omittunt, ut monuimus, alii Eudoxium; nonnulli etiam pro vel Aetium, utrobique habent, vel Euticium, non satis recte. At infra ubi nos cum reliquis edit. ac non minima parte mss. alii diversos: caeteri scite etiam praeferunt, alii e diverso sentiunt. Quod autem ad tres illos haereticos qui superioribus hic accensentur, cum de primis duobus ad concilium Aquil. de postremo vero plurimus locis futura sit loquendi occasio, nunc de illis nihil addemus.] Alii Eunomium, vel Aetium, alii Palladium, vel Demophilum atque Auxentium, vel perfidiae huius haeredes sequuntur, alii diversos. Numquid divisus est Christus? Sed qui eum a Patre dividunt, ipsi se scindunt.
46 Et ideo quoniam communiter adversus Ecclesiam Dei, quibus inter seipsos non convenit, conspirarunt, communi nomine haereticos, quibus respondendum est, nominabo. Haeresis enim, velut quaedam [Monstra poetarum fabulis decantata, et ignota nemini. Cum his autem quam pulchre comparentur haeresis atque haeretici, tum Hydrae virus ac septena capita dum truncabantur, succrescentia: tum scyllaeorum canum latratus et rabies, nec non crebra imprudentium ad eumdem scopulum naufragia plus satis probant. Sed de his vir sanctus iterum lib. III, cap. 1.] Hydra fabularum, vulneribus suis crevit: et dum saepe reciditur, pullulavit, igni debita, incendioque peritura: aut velut quaedam monstruosi Scylla portenti in varias formas distincta perfidiae, velut supervacuum Christianae sectae nomen obtendit: sed quos in illo impietatis suae freto miseros inter naufragia fidei reperit fluctuantes, belluinis succincta prodigiis, tetri dogmatis saevo dente dilacerat.
47 Cuius speluncam, sancte Imperator, ut ferunt nautae, caecis latebris inhorrentem, omnemque eius viciniam caeruleis canibus inter perfidiae saxa resonantem, clausa quodammodo praeterire aure debemus. Scriptum est enim: Sepi aures tuas spinis [Eccl. XXVIII, 28]. Et alibi: Videte canes, videte malos operarios [Philip. III, 2]. Et iterum: Haereticum hominem post primam correptionem devita, [Non pauci mss., sciens quia perversus est. Et infra unus, proprio vitio damnatus.] sciens quia subversus est qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio damnatus [Tit. III, 10, 11]. Itaque tamquam boni gubernatores quo tutius praetermeare possimus, fidei vela tendamus, Scripturarumque relegamus ordinem.
Ambrosius HOME

bnf8907.615 csg95.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik