Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT V.
34 | [Alias cap. III.] Nunc consideremus quas Ariani de Dei Filio inferant quaestiones. |
35 | Dissimilem Patri dicunt esse Dei Filium. Hoc si homini obiiciatur, iniuria est. |
36 | Ex tempore coepisse dicunt Dei Filium; cum conditor ipse sit temporum. Homines sumus, et esse nolumus temporales. Ex tempore coepimus, et sine tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus aeternos, et quomodo negare possumus Dei Filium sempiternum, quem sempiternum docet atque demonstrat natura, non gratia? |
37 | Creatum dicunt. Quis auctorem inter opera sua deputet, ut videatur id esse quod fecit? |
38 | Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat, ut indulgentiam sperare non possit. |
39 | Negant verum Dei Filium, negant omnipotentem; cum fateantur omnia facta per Filium, omnia creata per Dei esse virtutem. Quid est enim virtus, nisi perfecta natura? |
40 | Negant etiam divinitate unum esse cum Patre. Deleant ergo Evangelium, deleant Christi vocem. Ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius digerentur. |
41 | Nunc quoniam haereticus dicit esse dissimilem, idque versutis disputationibus astruere nititur, dicendum est nobis quod scriptum est: Cavete ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem secundum traditionem hominum, et secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter [Coloss. II, 8, 9]. |
42 | Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur non astruendi vim habere, sed studium destruendi. Sed non in dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum: Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis [I Cor. IV, 20]. |