Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT IV.
31 | Unum Deum communis natura testatur, quia unus est mundus. Unum Deum fides significat, quia una fides novi et veteris Testamenti. Unum Spiritum sanctum testificatur gratia, quia unum baptisma in nomine Trinitatis est. Unum Deum Prophetae dicunt, Apostoli audiunt. Unum Deum Magi crediderunt, et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt, auro regem fatentes, ut Deum thure venerantes. Thesaurus enim regni, sacrificium Dei, myrrha est sepulturae. |
32 | Quid igitur voluerunt sibi mystica munera inter abiecta praesepia, nisi ut intelligeremus in Christo differentiam divinitatis et carnis? Ut homo cernitur, ut Dominus adoratur: iacet in pannis, sed fulget in stellis: cunae nascentem indicant, et stellae dominantem: caro est quae involvitur: divinitas, cui ab angelis ministratur. Ita nec dignitas naturalis maiestatis amittitur, et assumptae carnis veritas comprobatur. |
33 | Haec est fides nostra. Sic se Deus cognosci voluit ab omnibus, sic tres pueri crediderunt, nec incendia circumiecta senserunt; cum infidos noxius ignis exureret, et fidelibus innoxia flamma roraret, quibus aliorum incendia refrigerabant; quia merito fidei perdiderat suam poena naturam. Aderat enim in specie angeli qui monebat ut in numero Trinitatis, unius esset laudatio potestatis. Benedicebatur Deus, videbatur in angelo Dei Filius, sancta et spiritalis in pueris gratia loquebatur. |