monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Fide, 1, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT III.

20 Quantam vero Scriptura divina Patris et Filii secundum divinitatem expresserit unitatem, prophetica testantur oracula. Sic enim dicit Dominus sabaoth: Laboravit Aegyptus, et mercatus Aethiopum et Sebaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel [Esa. XLV, 14].
21 Audi propheticam vocem: In te, inquit, est Deus, et non est Deus praeter te. Quomodo hoc secundum Arianos convenit? Necesse est negent aut Patris aut Filii divinitatem, nisi eiusdem divinitatis crediderint unitatem.
22 In te, inquit, est Deus; quoniam in Filio Pater. Scriptum est enim: Pater qui in me manet, ipse loquitur; et: Opera quae ego facio, et ipse facit [Ioan. V, 5]. Sed et alibi in Patre Filius est, qui dicit: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 10]. Dissolvant, si possunt, hanc naturae proprietatem, et operis unitatem.
23 Deus igitur in Deo est, sed non duo dii; scriptum est enim, quia unus Deus [Deut. VI, 4]: et Dominus in Domino, sed non duo Domini; quia aeque scriptum est: Nolite duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Et lex dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est [Deut. VI, 4]. Et utique in eodem est Testamento: Pluit Dominus a Domino [Gen. XIX, 24]. Dominus, inquit, a Domino pluit. Sic et in Genesi habes: Et dixit Deus, et fecit Deus; et infra: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei [Gen. I, 3, 26]; sed tamen non duo Dii, sed unus Deus lecit. Utromque igitur unitas operationis servatur et nominis. Nam utique cum legimus, Deus ex Deo, non duos deos dicimus.
24 Denique habes in Psalmo quadragesimo quarto, quod et Deum Patrem [Non pauci mss., dixit Propheta, nec Filium denegavit dicens.] dixit Propheta, et Deum Filium declaravit, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; et infra: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal XLIV, 7, 8]. Deus est qui ungit, et Deus qui secundum carnem ungitur Dei Filius. Denique quos habet unctionis suae Christus nisi in carne consortes? Vides igitur quia Deus a Deo unctus: sed in assumptione naturae unctus humanae Dei Filius designatur, nec Legis forma violatur.
25 Et hic ergo cum dicitur: Pluit Dominus a Domino, unitatem divinitatis agnosce. Operationis enim unitas non facit pluralem divinitatem, sicut ipse Dominus ostendit, dicens: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me: alioquin vel propter opera ipsa credite [Ioan. X, 38]. Et hic advertimus quod unitatem divinitatis per unitatem operum designaverit.
26 Ut autem una deitas et Patris et Filii, et una dominatio probaretur; ne gentilis aut Iudaicae impietatis incurreremus errorem, providens Apostolus, quid sequi deberemus ostendit dicens: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum [I Cor. VIII, 6]. Sicut enim unum dicendo Dominum Iesum Christum, Patrem Dominum non negavit; ita unum dicendo Deum Patrem, aeque a deitatis veritate nec Filium separavit. Unde nec pluralitatem divinitatis, sed unitatem potestatis ostendit; quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est; sicut scriptum est: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos [Psal. XCIX, 3].
27 In te igitur est Deus, per unitatem naturae: et non est Deus praeter te, per proprietatem substantiae, repulsa differentia.
28 In Hieremiae quoque libro unum Deum Scriptura dicit, et tamen et Patrem et Filium confitetur. Itaque sic habes: Hic Deus noster, et non reputabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est [Baruc. III, 36, 37].
29 De Filio dicit: Ipse enim est cum hominibus conversatus; et dicit: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Quid discutimus eum, de quo tantus dicit propheta, quod ad eum non possit alius aestimari? Quae enim potest esse alia aestimatio, ubi deitatis unitas est? Confitebatur hoc populus in periculis constitutus: nesciebat serere quaestiones qui religionem timebat.
30 Adesto, sancte Spiritus, prophetis tuis, quibus [Amerb., Eras. ac mss. aliquot, inesse constituisti.] inesse consuesti, quibus credimus. Si prophetis non credimus, sapientibus credam huius mundi? Sed ubi sapiens, ubi scriba? [Non alium rusticum designat Ambrosius, quam Ieremiam; alludit enim ad ficuum calathos, de quibus apud eumdem, cap. XXIV, 1 et seq.] Rusticus noster cum ficus insereret, invenit quod philosophus ignoravit. Quae stulta sunt enim huius mundi, elegit Deus, ut confundat quae sunt fortia [I Cor. I, 27]. Credimus Iudaeis, quia notus aliquando in Iudaea Deus [Psal. LXXV, 2]? Sed hoc ipsum negant propter quod credimus, quia non norunt Patrem, qui Filium negaverunt.
Ambrosius HOME

bnf8907.610 csg95.13

Ambrosius, De Fide, 1, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik