Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, CAPUT II.
12 | Non quicumque, inquit, mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum [Matth. VII, 21]. Non ergo perfunctoria fides debet esse, imperator Auguste; scriptum est enim: Zelus domus tuae comedit me [Psal. LXVIII, 10]. Itaque fideli spiritu et mente devota Iesum Dominum invocemus, Deum esse credamus; ut in nomine eius quidquid a Patre petimus, impetremus; Pater enim se per Filium vult rogari, Filius vult rogari Patrem. |
13 | Concordat pietatis gratia, nec virtutis facta discordant. Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter. Et similiter facit, et eadem facit Filius: sed vult rogari Patrem in eo, quod ipse facturus est; uti non impossibilitatis indicium, sed unitatem potestatis agnoscas. Iure igitur adorandus atque venerandus est Dei Filius, qui mundum divinitate sua condidit, et nostrum pietate sua informavit affectum. |
14 | Et ideo bonum Deum, sempiternum, perfectum, omnipotentem, verum debemus credere, ut in Lege accepimus et prophetis, Scripturisque divinis caeteris, quia sine his Deus non est. Non potest enim bonus non esse, qui Deus est, cum in natura Dei plenitudo bonitatis sit: neque ex tempore Deus potest esse, qui fecit tempora: neque potest imperfectus Deus esse; qui enim minor est, imperfectus utique est, cui desit aliquid, quo maiori possit aequari. Haec igitur fidei praedicatio: Deus malus non est, Deo impossibile nihil est: Deus temporalis non est, Deus minor non est. Si fallor, redarguant. |
15 | Quia igitur Deus Christus: et bonus utique, et omnipotens, et sempiternus, et perfectus, et verus est; haec enim in natura divinitatis sunt. Aut igitur negent naturam divinitatis in Christo, aut quae divinae naturae sunt, Deo negare non possunt. |
16 | Certe ne quis possit errare, sequatur ea quibus Scriptura sancta, ut intelligere possimus Filium, significavit. Verbum dicitur, Filius dicitur, Dei virtus dicitur, dicitur Dei sapientia. Verbum, quia immaculatus: virtus, quia perfectus; Filius, quia genitus ex Patre: sapientia, quia unum cum Patre, unum aeternitate, unum divinitate. Non enim Pater ipse, qui Filius: sed inter Patrem et Filium generationis expressa distinctio est; ut ex Deo Deus, ex manente manens, plenus e pleno sit. |
17 | Non sunt igitur haec nuda nomina, sed operatricis virtutis indicia; est enim plenitudo divinitatis in Patre, est plenitudo divinitatis in Filio, non discrepans, sed una divinitas. Nec confusum, quod unum est: nec multiplex, quod indifferens. |
18 | Etenim si omnium credentium, sicut scriptum est [Act. IV, 32], erat anima una et cor unum: si omnis qui adhaeret Domino, unus spiritus est, ut Apostolus dixit [I Cor. VI, 27]: si vir et uxor in carne una sunt: si omnes homines, quantum ad naturam pertinet, unius substantiae sumus: si hoc de humanis Scriptura dicit, quia multi unum sunt, quorum nulla potest esse cum divinis comparatio; quanto magis Pater et Filius divinitate unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla est differentia? |
19 | Namque aliter quomodo unum Deum dicemus? Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri quantitatem; quia unitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est. |