6 | Assertio autem nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus: neque, ut gentes, Filium separemus: neque ut Iudaei, natum ex Patre ante tempora, et ex Virgine postea editum denegemus: neque ut [Praecipuarum haeresum in Trinitatem divinasque personas auctores memorat Ambrosius, Sabellium, Photinum atque Arium. Primus, Eusebio teste lib. VII, Histor., cap. VI, errores Ptolemaide in urbe Pentapoleos circiter annum 257 spargere coepit. Docebat autem in Deo unam tantum esse personam, sed tribus diversis nominibus eam efferri, ut auctores sunt Epiphanius Haeresi 62., Basilius epist. 64, Philastrius, Augustinus, atque alii. Photinus ex Galatia provincia natus Sirmicensis factus est episcopus quemadmodum a nobis in lib. V Comment. in Lucam num. 4 notatum fuit. Is cum doctrinam et eloquentiam singularem sibi comparasset, nova dogmata vulgare aggressus est anno circiter 343. Negabat porro Christum Maria priorem exstitisse, ex qua et Iosepho ipsum coniugali congressu, ut Marius Mercator prodidit, natum blasphemabat. Unde cum hic apud Ambrosium Photinus refertur dicere Dei Filium ex Virgine ortum cepisse, aut ex Maria Virgine apud Epiphanium, id per quamdam licentiam accipiendum est, ut cum Virgilius Ecl. 6 Pasiphaen trium liberorum parentem virginem vocat, aut verius per antonomasiam, ut soliti nominis honore non privetur. Addit autem Epiphanius Photinum, cum urgeretur, dicere solitum: Erat in Patre Verbum, sed nondum erat Filius . . . . quod Filius non existeret, sed id ipsum solum, cui Filii nomen erat aliquando tribuendum, etc. Quibus quidem videtur Verbi aeternitatem divinitatemque non negare. Inde est fortasse quod Augustinus Haeresi 44 cum dixisset Photinum Paulo Samos. a quo initium Christo ex virgine tribuebatur, similia credidisse, continuo addit: Secundum aliquid tamen adversatus ei dicitur. Et hac ratione Garnerii coniectura confirmari non male posset, nisi asseruisset Photinum ὁμουσίου fidem constanter tenuisse. Sic etiam loci PP. qui invicem contrarii apparent, conciliabuntur. Namque ubi traditur negatum ab eo Verbum consubstantiale esse, hoc ad veram ipsius opinionem erit referendum; ubi vero eidem attribui oppositum videtur, illud intelligi de secunda responsione ad quam coactus confugiebat, poterit. Consulesis eumdem Garnerium Dissert. I de Haeres. et lib. Nestorii: et, ut cognoscas quae rationes contra eum faciunt, Alexandrum. Quod autem superioribus duobus haereticis Arium iungit, cum toto hoc opere impugnetur eius haeresis, de ipso actum est in Praefatione.] Sabellius, Patrem confundamus et Verbum; ut eumdem Patrem asseramus et Filium: neque ut Photinus, initium Filii ex Virgine disputemus: neque ut Arius, plures credendo et dissimiles potestates, plures deos gentili errore faciamus, quia scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est [Deut. |
7 | Deus enim et Dominus nomen magnificentiae, nomen est potestatis, sicut ipse dicit: [Huic et sequenti Scripturae textui post vocem Dominus Rom. edit. adiecerat. Deus. quae in aliis a mss. desideratur. Quod autem ad etymologias infra positas, prima plana est: altera vero deducitur ἀπὸ θεᾶσθαι, videre, quam indicat Gregorius Nyss. ad Ablavium, Basilius epist. 141, Dionysius, Damascenus et alii: tertia demum a voce δέος quae metum significat, quod Deus timorem incutiat; unde Petronius atque Statius: Primus in orbe Deos fecit timor. Vide Vossii Etymol. ad eam dictionem.] Dominus nomen est mihi. Et sicut alibi Propheta asserit: Dominus omnipotens nomen est ei [Esai. |
8 | Si ergo unus Deus, [Ita mss. plures ac potiores; alii nonnulli, unum nomen potestatis, unum Trinitatis; aliqui tandem cunctaeque edit., unum nomen, una potestas, una Trinitas. Infra vero Rom. edit. sola, utique ait, non in nominibus; ut unitas essentiae ostendatur: per tria vero quae supposuit, tres esse personas declaravit. Quae quidem unde petita fuerint, necdum compertum.] unum nomen, potestas una est Trinitatis. Denique ipse dicit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. |
9 | Ipse etiam dicit: Ego et Pater unum sumus [Ioan. |
10 | [Alias cap. II.] Unum ergo Deum, non duos aut tres deos dicimus; ut impia Arianorum haeresis dum criminatur, incurrit. Tres enim deos dicit, qui divinitatem separat Trinitatis; cum Dominus dicendo: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius esse Trinitatem potestatis ostenderit. Nos Patrem et Filium et Spiritum sanctum confitemur; ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. |
11 | Omne regnum in se divisum facile destruetur, Dominus hoc dicit [Matth. |