monumenta.ch > Ambrosius > A
>>> Ambrosius, De Fide, 1, PRIMUM.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, PROLOGUS.

1 Regina Austri venit audire sapientiam Salomonis, ut in libro Regnorum legimus [III Reg. X, 1 et seq.]. Hiram quoque rex ad Salomonem misit, ut cognosceret eum [III Reg. V, 1]. Tu quoque, sancte imperator Gratiane, veteris imitator historiae, fidem meam audire voluisti. Sed non ego Salomon, cuius mireris sapientiam: neque tu unius gentis, sed totius orbis Augustus fidem libello exprimi censuisti: non ut disceres, sed ut probares.
2 Quid enim discas, imperator Auguste, [Edit. omnes cum duobus omnino mss., cum ab ipsis cunabulis pio fuisti, etc. Elegantius reliqui mss. ut in textu.] quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper affectu? Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te [Ierem. I, 5]. Santificatio ergo non traditur, sed infunditur; et ideo divina dona custodi. Quod enim nemo te docuit, utique Deus auctor infudit.
3 Petis a me fidei libellum, sancte imperator, profecturus ad praelium; nosti enim fide magis imperatoris quam virtute militum quaeri solere victoriam. Nam et Abraham trecentos decem et octo duxit ad bellum, et ex innumeris tropaea hostibus reportavit; [Signum crucis ponitur in littera T, quam in antiquis Hebraeorum characteribus hanc ipsam figuram habuisse Hieronymus post Origenem auctor est in Ezech. IX, 4, cuius opinionem Grotius ad eumdem locum contra Scaligerum defendit. Quod autem ad numerum 318, is apud Graecos arithmetice efferebatur litteris τ et ιη, quarum posteriores duae suavissimi nominis Iesu initiales sunt. Et hinc Ambrosianae allusionis ratio patet. Illam autem hoc ipso libro cap. 18 rursus proponit, non secus ac lib. I de Abraham, cap. 9, iam expresserat. Neque vero ea propria est sancto Praesuli; eamdem enim etiam exhibet lib. I de Spiritu S., cap. I, Paschasius diaconus Gelasio papae synchronus: sicut et Prudentius in Praefat. Psychom., sed obscurius. His autem omnibus praeiverat Clem. Alexandrinus, qui eamdem interpretationem quasi ab antiquis theologis acceptam luculenter explicat lib. VI Stromaton, p. 656. Unde perspicuum est priscis illis persuasum neutiquam fuisse mysteria religionis ita litteris Hebraicis Deum alligata voluisse, ut non etiam in Graecis indicarentur, quemadmodum Domini crucem per elementum Graecum T ab Ezechiele designari asserit Tertullianus lib. III contra Marcionem, cap. 22.] signoque Dominicae crucis et nominis, quinque regum victriciumque turmarum subacto robore, et ultus est proximum, et fratris filium meruit et triumphum [Gen. XIV, 14 et seq.]. Iesus quoque filius Nave hostes quos totius exercitus manu valida superare non poterat, septem tubarum sacerdotalium sono vicit, ubi ducem militiae coelestis agnovit [Ios. VI, 6 et seq.]. Ergo et tu vincere paras, qui Christum adoras: vincere paras, qui fidem vindicas, cuius a me libellum petisti.
4 Mallem quidem cohortandi ad fidem subire officium, quam de fide disceptandi; in altero enim religiosa confessio est, in altero incauta praesumptio: sed quoniam neque tu cohortatione indiges, neque ego excusandi liber, ubi pietatis officium est, audax negotium [Mss. aliquot, verecunda excusatione suscipiam.] verecunda occasione suscipiam; ut de fide pauca disceptem, de testimoniis plura contexam.
5 De conciliis id potissimum sequar, quod [Hunc Nicaenorum PP. numerum rursus libri huius cap. 18 scribit Ambrosius. In quo etiam ei suffragantur non modo Hilarius contra Constant., Hieronymus in Chronic., Rufinus et alii; verum et Athanasius ipse in epist. ad Iovian. Quare nihil erat cur Valesius in Eusebium lib. III de Vita Constant., cap. 8, constare negaret quot essent iidem episcopi; cum potius Eusebiani loci nonnisi 250 assignantis corruptionem, de qua iam vulgo conveniunt, ipsum quoque agnoscere oportuisset. Hoc Socrates atque Eustathius planum faciunt, eumdem Eusebii textum allegantes; alter enim posuit trecentos et amplius, alter trecentos vel circiter, quod nequaquam ad 250 Vulgatae lectionis Eusebianae, sed aptissime ad 318 referri potest: ubi tamen paucos Arianos, qui synodo interfuere, non comprehendimus.] trecenti decem et octo sacerdotes, tamquam Abrahae electi iudicio, consona fidei virtute victores, velut tropaeum, toto orbe subactis perfidis, extulerunt; ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in conciliis fidei habemus oraculum, quo in historia pietatis exemplum.
Ambrosius HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik