monumenta.ch > Orosius > Caput 5
Orosius, Historiae, Liber 4, 4 <<<     >>> 6

Caput 5 MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Anno ab urbe condita CCCCLXXX inter multa prodigia sanguis e terra, lac visum est manare de caelo. nam et plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri, ut ipsis visum est, terram imbres inrigaverunt. 2  eo tempore Carthaginienses dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto bsb65382.231 accumulavere peiurio. 3  Tunc etiam Vulsinienses, csg547.37 Etruscorum florentissimi, luxurie paene perierunt. nam cum, licentia in consuetudinem prorogata, servos suos passim liberos facerent, conviviis allegarent, coniugiis honestarent: 4  libertini in partem potestatis recepti plenitudinem csg621.140 per scelus usurpare meditati sunt et liberati servitutis iugo, ambitu dominationis arserunt et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos iam liberi, quod dominos fuisse meminerant, exsecrati sunt. 5  itaque conspirantes in facinus libertini - quorum tanta manus fuit, ut sine controversia auso potirentur - correptam urbem suo tantum generi vindicant, patrimonia coniugiaque dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt, qui miseri, exules egentesque Romam deferuntur: ubi ostentata miseria bsb65382.232 querellaque defleta, per Romanorum severitatem et vindicati sunt et restituti. bke1009.52v6  Anno ab urbe condita CCCCLXXXI pestilentia ingens apud Romam conflagravit, cuius atrocitatem significare contentus sum, quia verbis inplere non possum. 7  si enim spatium temporis quo mansit inquiritur, ultra biennium vastando porrecta est; si depopulatio quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret; si violentia qua adfecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam caelesti ira inpositam responderunt. 8  sed, ne quemquam quasi temptatio cavillationis offendat, quod, bnf4872.31 r cum Sibylla iratos deos dixerit, nos iram caelestem dixisse videamur, audiat et intellegat, quia haec, etsi plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotenbsb65382.233tis Dei omnino non fiunt. 9  Eodem tempore Caparronia virgo Vestalis incesti rea suspendio periit: corruptor eius consciique servi supplicio adfecti sunt. 10  Ecce continuatim quae et quanta numeramus accidisse annis singulis plurima, inter quos certe raro aut paene nullo nihil bmv545.42 v triste gestum, et hoc, cum idem scriptores proposito sibi magis laudandi negotio caverent bnf4871.35 r numerositates miseriarum, 11  ne eosdem quibus haec et de quibus scribebantur offenderent auditoresque suos exemplis csg621.141 praeteritorum terrere potius quam instituere viderentur. 12  porro autem nos in ultimo temporum positi mala Romanorum scire non possumus nisi per eos, qui laudavere Romanos. 13  ex quo intellegi datur, quanta illa fuerint quae studio propter horrorem repressa sunt, cum tanta med6535.61 v inveniuntur quae tenuiter inter laudes bnf9665.74 emanare bsb65382.234 potuerunt.

bav829.98 bnf4874.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik