monumenta.ch > Orosius > Caput 2
Orosius, Historiae, Liber 4, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira de caelo. 2  nam Fabio bsb65382.224 Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia gravis urbem ac fines eius invasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole vacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto vitalis partus legitimo ordine crederetur. 3  Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit, tertiumque id bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. 4  itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum inpressione trepidarent et circumspectanbke1009.51vtes bnf4871.34 r fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis iussit induci. 5  Romani, adsueti iam pugnare cum belvis, cum malleolos stuppa bnf9665.72 involutos ac pice oblitos uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent eosque flammatos in terga belvarum turresque bsb65382.225 vibrarent, non difficile furentes ardentesque belvas in eorum excidia, csg621.138 quorum subsidia fuerant, retorserunt. 6  LXXX milia peditum in illo proelio habuisse regem dicunt, equitum vero VI milia. ex his caesa referuntur XXXIII milia, capti autem sunt mille trecenti. 7  Pyrrhus quinto demum anno, quam venerat, ab Italia victus aufugit. qui post multa gramed6535.61 rvissimaque bmv545.41 v bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. 8  Tunc quoque apud Romanos Sextilia virgo Vestalis convicta damnataque incesti ad portam Collinam viva defossa est.

bav829.98 bnf4872.67 bnf4874.48 csg547.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik