monumenta.ch > Orosius > Caput 1
Orosius, Historiae, Liber 4, Praefatio <<<     >>> 2

bnf4871.33 r  Caput 1 MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Anno ab urbe condita CCCCLXIIII Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter invaserunt, quinque tantum navibus vix per fugam elapsis; cetera retracta in portum classis et profligata est; praefecti navium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. 2  continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de inlatis quererentur iniuriis, pulsati ab isdem auctas csg621.135 insuper iniurias retulerunt. his causis bellum ingens exortum est. 3  Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit bsb65382.219 necessitas proletarios quoque in arma cogere, hoc est eos qui in urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae adscribere: quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. 4  itaque inruit in universos Tarentinorum fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque med6535.60 v vastat omnia, plurima expugnat oppida, iniuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. 5  continuo Tarenbke1009.50vtinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se ob magnitudinem virium consiliorumque summam belli nomenque transduxit. 6  nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae civitatem, vindicaturus bmv545.40 v totas vires Epiri Thessaliae et Macebnf4872.29 vdoniae, elephantos etiam usque in id tempus invisos Romanis numero XX in Italiam primus invexit: terra mari, viris equis, armis belvis, ad postremum viribus suis dolisque terribilis, 7  bsb65382.220 nisi quod Delphici illius vanissimi spiritus et mendacissimi nebulonis, quem magnum ipsi vatem ferunt, responso circumventus ambiguo exitum fecit eius, qui non consuluisset. 8  itaque apud Heracleam, Campaniae urbem, fluviumque Lirim prima inter Pyrrhum regem et Laevinum consulem pugna commissa est. consumpta est gravissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis. 9  bnf4874.21 v introductos autem inter concurrentia agmina elephantos forma truces, odore graves, mole terribiles ut videre Romani, novo pugnandi genere circumventi et territi, equis maxime pavitantibus, diffugerunt. 10  sed postquam Minucius quartae legionis primus hastatus protentam in se manum belvae gladio desecuit et conturbatam dolore vulneris averti bello atque in suos saevire conpulit eiusque inmoderato csg621.136 discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis inpositus est. 11  bsb65382.221 victos fuisse Romanos turpis fuga prodidit: quorum tunc cecidisse referuntur peditum XIIII DCCCLXXX, capti I CCCX, equites autem caesi CCXLVI, capti DCCCII, signa amissa XXII. 12  nam quantus e diverso numerus sociorum Pyrrhi fuerit extinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum veterum mos est ex ea parte quae vicerit occisorum non commendare numerum, ne victoriae gloriam maculent damna victoris, 13  nisi forte cum adeo pauci bnf4871.33 v cadunt, bnf9665.71 ut admirationem terroremque virtutis augeat paucitas perditorum, sicut in prima Persici belli congressione apud Alexandrum csg547.36 Magnum fuit: cui inter CCCC fere milia hostium interfecta novem tantummodo in exercitu eius pedites defuisse referuntur. 14  sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, dis suis hominibusque testatus est, adfigens titulum in templo Tarentini Iovis, in quo haec scripsit:

Qui antehac invicti bsb65382.222 fuere viri, pater optime Olympi,
Hos ego in pugna vici victusque sum ab isdem.

15  bke1009.51r et cum a sociis increpitaretur, cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: Ne ego si iterum eodem modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar. 16  interea Romanus exercitus, postquam victus clam fugit e castris, miserabilem belli cladem gravioribus monstris auctam accumulatamque persensit. 17  nam pabulatores forte progressos velut hostilis quaedam oborta tempestas cum horribili fragore caeli correptos diris fulminibus exussit. 18  quippe bmv545.41 r XXX et IIII eorum idem turbo prostravit; duo et viginti semineces relicti, iumenta exanimata et capta conplurima: ut merito contigisse non in signum vastationis futurae sed vastatio ipsa referatur. 19  Secunda inter Pyrrhum et Romanos consules pugna in Apuliae finibus fuit. ubi clades belli ad utrosque csg621.137 bsb65382.223 sed maxime ad Pyrrhum, victoria ad Romanos concessit. 20  nam cum diu obnixe cunctis in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet eventus, Pyrrhus, transfixo bracchio saucius, prior cessit e proelio. sed et Fabricius legatus tunc vulneratus est. 21  elephanti prima pugna vulnerari atque in fugam cogi posse deprehensi, deinde subiectis inter posteriora ac mollia ignibus exagitati, ardentes insuper machinas furore trepido circumferentes bnf4872.30 r exitio suis fuere. 22  caesa sunt in ea pugna V milia Romanorum, de exercitu vero Pyrrhi XX milia prostrata sunt. regis signa ablata LIII, Romanorum undecim amissa sunt. 23  Pyrrhus bello fractus, Agathocle mortuo rege Syracusano ad Siciliae arcessitus imperium Syracusas concessit.
bav829.98

Orosius, Historiae, Liber 4, Praefatio <<<     >>> 2
monumenta.ch > Orosius > Caput 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik