monumenta.ch > Orosius > Caput 20
Orosius, Historiae, Liber 3, 19 <<<     >>> 21

Caput 20 MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Post quasi circumacta meta de Oceano Indum flumen ingressus, Babylonam celeriter rediit. 2  ubi eum exterritarum totius orbis provinciarum legati opperiebantur, hoc est Carthaginiensium totiusque Africae civitatum, sed et Hispanorum Gallorum Siciliae Sardiniaeque, plurimae praeterea partis Italiae. 3  tantus timor in summo oriente constituti ducis populos ultimi occidentis invaserat, ut inde peregrinam toto mundo cerneres legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem. 4  Alexander vero apud Babylonam, cum adhuc sanguinem sitiens male castigata aviditate ministri insidiis venenum potasset, interiit. 5  O dura mens hominum et cor semper inhumanum! ego ipse, qui haec pro bke1009.61v adserenda omnium temporum alternanti calamitate percenseo, in relatu tanti mali, bsb65382.193 quo vel morte ipsa vel formidine mortis accepta totus mundus intremuit, numquid inlacrimavi oculis ? numquid corde condolui ? numquid revolvens haec propter communem vivendi statum maiorum miserias meas feci ? 6  cum tamen, si quando de me ipso refero, ut ignotos primum barbaros viderim, ut infestos declinaverim, ut dominantibus blanditus sim, ut infideles praecaverim, ut insidiantes subterfugerim, 7  postremo ut persequentes in csg621.123 mari ac saxis spiculisque adpetentes, manibus etiam paene iam adprehendentes repentina nebula circumfusus evaserim, cunctos audientes me in lacrimas commoveri velim et tacitus de non dolentibus doleam, reputans duritiae eorum, qui quod non sustinuere non credunt. 8  Hispanus et Morinus ad supplicandum Alexandro Babylonam adiit cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, bmv545.36 r per Assyriam Indiamque bsb65382.194 quaesivit, terrarum metas lustrans et utrique infeliciter bnf4872.26 r notus Oceano: et tamen tam violentae necessitatis memoria vel oblivione defecit vel viluit vetustate. 9  et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima orbis parte secura unum angulum fugax latro violavit? bnf9665.62 quasi vero Gotthorum et Sueborum pacem ut non dicam versa vice Indus vel Assyrius, sed etiam vel ipse, qui hostem patitur, Hispanus oraverit. 10  at vero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter virtutem qua tobav829.42 rtus orbis obtentus, quam detestanda propter ruinam qua totus orbis eversus est iudicantur: invenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quia multa vicerunt et miserias aliorum felicitatem suam reputent. 11  sed dicat quisquam: isti hostes Romaniae sunt. respondebitur: hoc et tunc toto orienti de Alexanbsb65382.195dro videbatur, talesque et Romani aliis med6535.58 v visi sunt, dum bellis ignotos quietosque petiverunt. sed illi adquirere regna, isti evertere student. separata sunt hostis exbnf4871.29 vcidia et iudicia victoris. 12  siquidem et illi prius eos bellis adflixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae - in quo non permiserit Deus - si edomita obtinerent, ritu suo conponere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saevissimi hostes adiudicantur. 13  quolibet haec gesta talia nomine censeantur, hoc est sive dicantur miseriae csg621.124 sive virtutes, utraque prioribus conparata in hoc tempore minora sunt, atque ita utraque pro nobis faciunt in conparatione Alexandri atque Persabke1009.62rrum: si virtus nunc vocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum.

bnf4874.43 csg547.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik