monumenta.ch > Orosius > Caput 3
Orosius, Historiae, Liber 4, 2 <<<     >>> 4

Caput 3 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Anno ab urbe condita CCCCLXXV Tarentini Pyrrhi morte conperta iterum nova adversum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. 2  conserto proelio vicere Romani: ubi iam tunc Carthaginienses, quamvis nondum hostes adiudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. 3  Sequenti anno magnam viscerum suorum partem severitas Romana concidit. 4  nam adventante dudum Pyrrho octava legio diffidens Romanae spei, novum scelus ausa Reginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem atque ipsum oppidum vindicavit. 5  hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli iussum est. qui obsessa Reginorum urbe captisque omnibus ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia, Romanos vero milites integrae legionis Romam misit: qui populi iussu medio in foro virgis caesi sunt securique percussi. 6  Visa sibi est tunc Roma vincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio victa fuisset, si eam hostili proelio perdidisset.