monumenta.ch > Orosius > Caput 2
Orosius, Historiae, Liber 4, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira de caelo. 2  nam Fabio Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia gravis urbem ac fines eius invasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole vacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto vitalis partus legitimo ordine crederetur. 3  Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit, tertiumque id bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. 4  itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum inpressione trepidarent et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis iussit induci. 5  Romani, adsueti iam pugnare cum belvis, cum malleolos stuppa involutos ac pice oblitos uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent eosque flammatos in terga belvarum turresque vibrarent, non difficile furentes ardentesque belvas in eorum excidia, quorum subsidia fuerant, retorserunt. 6  LXXX milia peditum in illo proelio habuisse regem dicunt, equitum vero VI milia. ex his caesa referuntur XXXIII milia, capti autem sunt mille trecenti. 7  Pyrrhus quinto demum anno, quam venerat, ab Italia victus aufugit. qui post multa gravissimaque bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. 8  Tunc quoque apud Romanos Sextilia virgo Vestalis convicta damnataque incesti ad portam Collinam viva defossa est.