monumenta.ch > Orosius > Caput 21
Orosius, Historiae, Liber 3, 20 <<<     >>> 22

Caput 21 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Anno ab urbe condita CCCCL Fabio Maximo V Decio Mure IIII consulibus quattuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. namque Etrusci Umbri Samnites et Galli uno agmine conspirantes Romanos delere conati sunt. 2  tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est, nec ausi sunt totum sperare de viribus: dolo divisere hostes, tutius rati pluribus se bellis inplicare quam gravibus. 3  itaque cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Umbriam Etruriamque praemissis, Umbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt. 4  in quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem vicit. 5  eo proelio quadraginta milia Samnitium sive Gallorum caesa, Romanorum vero septem milia ex Decii tantummodo parte qui occisus est exstincta referuntur. 6  fuisse autem absque Etruscis et Umbris, quos astu Romani bello avocaverunt, Gallorum et Samnitium peditum CXL milia CCCXXX, equitum vero XLVII milia Livius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. 7  Sed - ut saepe dictum est semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam aut externos proventus morbis interioribus adgravatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur - 8  hanc cruentam tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt. nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas aut aegris suspiraret aut mortuis.