monumenta.ch > Orosius > Caput 19
Orosius, Historiae, Liber 3, 18 <<<     >>> 20

Caput 19 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque oriente finiret imperium; Nysam urbem adiit; Daedalos montes regnaque Cleophylis reginae expugnavit: quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit. 2  peragrata perdomitaque Alexander India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus omnes loci eius gentes in deditionem accepit. 3  cum Poro fortissimo Indorum rege cruentissimum bellum gessit: in quo Alexander cum ipso Poro singulariter congressus occisoque deiectus equo concursu satellitum praesentiam mortis evasit; Porus multis vulneribus confossus et captus est. 4  quo ob testimonium virtutis in regnum restituto duas ibi condidit civitates Nicaeam et Bucefalen, quam de nomine equi sui ita vocari praecepit. inde Adrestas Catthenos Praesidas et Gangaridas caesis eorum exercitibus Macedones expugnavere. 5  cum ad Cofides ventum esset, ibi contra CC milia equitum hostium pugnam conseruerunt; et cum iam aetate detriti, animo aegri, viribus lassi difficile vicissent; castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. 6  exim Alexander ad amnem Agesinem pergit; per hunc in Oceanum devehitur: ibi Gesonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. hinc in Mandros et Subagras navigat: quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 7  commisso proelio, diu anceps et cruenta pugna tandem tristem paene victoriam Macedonibus dedit. nam fusis hostium copiis Alexander exercitum ad urbem duxit; et cum murum primus escendisset, vacuam civitatem ratus solus introrsum desiluit: 8  quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugarit. 9  at ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum eius clamoremque hostium perfractis muris exercitus omnis inrumperet. 10  in eo proelio sagitta sub mamma traiectus, fixo genu eatenus pugnavit, donec eum a quo vulneratus esset occideret. 11  inde conscensis navibus cum Oceani litora peragraret, ad urbem quandam cui Ambira rex praeerat pervenit. sed in expugnatione civitatis magnam partem exercitus sagittis hostium veneno inlitis amisit, ac post herba per somnium sibi ostensa et in potum sauciis data cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit.