monumenta.ch > Orosius > Caput 18
Orosius, Historiae, Liber 3, 17 <<<     >>> 19

Caput 18 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Et ne forte tunc quisquam opinetur vel Orientem solum Alexandri viribus subactum vel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatam: tunc etiam bellum Hagidis Spartanorum regis in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur. 2  quorum Hagidis Lacedaemonius excitata et rebellante secum universa Graecia cum Antipatri fortissimis copiis congressus inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. 3  Alexander autem in Italia adfectans occidentis imperium aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et gravia bella ibidem gesta a Bruttiis Lucanisque superatus est corpusque eius ad sepulturam venditum. 4  Zopyrion vero praefectus Ponti adunato triginta milium exercitu Scythis bellum inferre ausus et usque ad internecionem caesus funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. 5  Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hyrcanos et Mandos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum Halestris sive Minothea, excita suscipiendae ab eo subolis gratia cum trecentis mulieribus procax Amazon invenit. 6  post haec Parthorum pugnam adgressus, quos diu obnitentes delevit propemodum antequam vicit, 7  inde Drangas Euergetas Parimas Parapamenos Adaspios ceterosque populos qui in radice Caucasi morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. 8  sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. docent hoc Amyntas consobrinus occisus, noverca fratresque eius necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus Eurylochus Pausanias multique Macedoniae principes exstincti, Clitus quoque annis gravis, amicitia vetus nefarie interfectus: 9  qui cum in convivio fiducia amicitiae regiae adversus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege venabulo transfossus, commune convivium moriens cruentavit. 10  sed Alexander, humani sanguinis inexsaturabilis sive hostium sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. 11  itaque pertinaci impetu in bella procurrens Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit; Callisthenen philosophum sibique apud Aristotelen condiscipulum cum plurimis aliis principibus, cur eum deposita salutandi more ut deum non adoraret, occidit.