monumenta.ch > Orosius > Caput 17
Orosius, Historiae, Liber 3, 16 <<<     >>> 18

Caput 17 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Darius vero spe pacis amissa CCCC milia peditum et C milia equitum Alexandro ab Aegypto revertenti apud Tarsum bello opponit. 2  nec pugnae mora; omnes caeca rabie in ferrum ruunt: Macedones totiens a se victis hostibus animosi, Persae nisi vincant mori praeoptantes. 3  raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. sed Darius cum vinci suos videret mori in bello paratus persuasu suorum fugere conpulsus est. 4  hoc proelio Asiae vires et regna ceciderunt totusque oriens in potestatem Macedonici cessit imperii atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia ut post hoc nullus rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. 5  Alexander XXXIIII continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim caput Persici regni famosissimam confertissimamque opibus totius orbis invasit; 6  Darium vero cum a propinquis suis vinctum conpedibus aureis teneri conperisset persequi statuit. itaque iusso ut subsequeretur exercitu ipse cum sex milibus equitum profectus invenit in itinere solum relictum multis confossum vulneribus et extrema vitae per vulnera efflantem. 7  hunc mortuum inani misericordia referri in sepulchra maiorum sepelirique praecepit; cuius non dicam matrem vel uxorem sed etiam parvulas filias crudeli captivitate retinebat. 8  In tanta malorum multitudine difficillima dictis fides: tribus proeliis totidemque annis quinquiens deciens centena milia peditum equitumque consumpta. et haec quidem ex eo regno illisque populis unde iam ante per annos non multo plures deciens noviens centena milia profligata referuntur: 9  quamquam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae civitates plurimae oppressae sint et Syria tota vastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit, Rhodus quoque insula ultro ad servitutem tremefacta successerit plurimaeque subiectae Tauro provinciae atque ipse mons Taurus diu detrectatum iugum domitus et victus acceperit.