monumenta.ch > Orosius > Caput 16
Orosius, Historiae, Liber 3, 15 <<<     >>> 17

Caput 16 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  Igitur Alexander anno ab urbe condita CCCCXXVI patri Philippo successit in regnum: qui primam experientiam animi et virtutis suae conpressis celeriter Graecorum motibus dedit, quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator auro Persarum corruptus exstiterat. 2  itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multae metu solvit; Thebanos cum diruta civitate delevit, reliquos sub corona vendidit; ceteras urbes Achaiae et Thessaliae vectigales fecit; Illyrios quoque et Thracas translato mox abhinc bello domuit. 3  inde profecturus ad Persicum bellum omnes cognatos ac proximos suos interfecit. in exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IIII milia quingenti, naves CLXXX. hac tam parva manu universum terrarum orbem utrum admirabilius sit quia vicerit an quia adgredi ausus fuerit incertum est. 4  primo eius cum Dario rege congressu sescenta milia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata quam virtute Macedonum terga verterunt. magna igitur caedes Persarum fuit. in exercitu Alexandri CXX equites et novem tantum pedites defuere. 5  deinde Gordien Phrygiae civitatem, quae nunc Sardis vocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis adventu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum venit, ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit contractuque nervorum proximus morti fuit. 6  interea Darius cum CCC milibus peditum et C milibus equitum in aciem procedit. movebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamvis iam pridem DC milibus hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam sed etiam victoriam sperare didicisset. 7  itaque cum intra iactum teli uterque constitisset exercitus et intentos ad signum belli populos discurrentes principes variis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur: 8  in qua ambo reges et Alexander et Darius vulnerantur, ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius; exinde caedes Persarum secuta est. 9  ibi tum peditum LXXX milia, equitum X milia caesa, capta autem XL milia fuere. ex Macedonibus vero cecidere pedites CXXX, equites CL. in castris Persarum multum auri ceterarumque opum repertum. inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere; 10  quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non inpetravisset, tertio cunctis Persarum viribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. 11  sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad invadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus alios allegit, alios mutavit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit. 12  exim Ciliciam Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore pervadit. inde ad templum Iovis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus conposito ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. 13  nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem ex occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi velit, sicut historici eorum dicunt. ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, dis ipsis mutis et surdis vel in potestate esse antistitis quid velit fingere vel in voluntate consulentis quid malit audire. 14  revertens ab Hammone ad tertium Persicum bellum Alexandriam in Aegypto condidit.