monumenta.ch > Hieronymus > ubk8°Ms.theol.5.12 > ubk8°Ms.theol.5.15 > bnf11947.86 r > bkeCod.23.32r > 22.53r > 20.179v > > > 1 > 5
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, IV De leguminibus <<< >>> VI De arboribus
hab64.264 v V De vitibus HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Vitis plantationem primus bav281.255 r Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem inventorem vitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post mortem deum esse voluerunt. 2 Vitis dicta quod vim habeat citius radicandi. Alii putant vites dictas quod invicem se vittis innectant vicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quae quasi brachiis quibusdam bnf7585.189 v quidquid conprehenderint stringunt. 3 zos32.250r bmv399.178 v Labrusca est vitis agrestis csg235.196 quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta, a labris et extremitatibus terrae. csg232.217 4 Codex dictus quasi caudex. Sic enim veteres et clodum pro claudo dicebant. 5 Sarmentum a serendo [id est quasi serimentum]<.> Malleolus est novellus palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque sbsmin43.121v ob simibnf426.356litudinem rei, quod in ea parte qua deciditur ex veteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet. 6 Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione, bnf10291.193 quod sint inhabiles fructu et sterilitate affecti. 7 Sagittam rustici vocant bnf13028.80 novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre et quasi csg236.184 prosilivit, seu quia acuminis tenuitate teli speciem praefert. 8 Summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. 9 bsb71097.513 Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachia emissus fructum adfert: nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes enim diminutivum nomen est, quod nomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se derivativum faciat. 10 Pampinus est folia cuius subsidio vitis a frigore vel ardore defenditur hab64.265 r atque adversus omnem iniuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem bsb9201.484 fructus admittat et umbram faciat. Et dictus pampinus quod de palmite pendeat. 11 Capreoli dicti quod capiant arbores. Sunt enim cincinni sive uncinuli quibus se innectere vites et suspendere bav281.255 v solent arboribus, quo adminiculo freti palmites bnf7586.81 r ventos ac turbines contemnere queant et sine sbsmin43.122r lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese vaga proceritate defendant. 12 Corymbi sunt anuli qui csg235.197 proxima quaeque alligant bnf13028.81 et conprehendunt, ne longius laxati ubbf_iii_0015.194r palmites ventorum flatibus dissipentur. 13 bnf425.171 r Uvae dictae quod inbnf7583.194trinsecus humoris sint csg237.275 plenae, sucique et pinguedinis. Nam humidum est csg232.218 quod exterius humorem habet; uvidum quod interius. 14 Acina. Botrus. Racemus est botryonis pars; et botryo Graecum est. 15 Suburbanae uvae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam veluti pomum in urbibus venditur; conmendat enim eas et species et saporis iucunditas; ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae, Libycae, cerauniae, stephanitae, tripedaneae, unciariae, Cydonitae. Durabiles autem per totam hiemem vennuculae et Numisianae. 16 Praecoquae vocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur. Has Graeci lageos dicunt, quod currant ad maturitatem velociter ut lepus. 17 hab64.265 v Purpureae a colore dicuntur; unciariae a magnitudine; dactyli a longitudine; stephanitae a rotunditate. Rhodiae et Libycae a regionibus nuncupatae sunt; Cerauniae vero quod rubeant csg236.185 velut ignis. 18 Genera autem uvarum zos32.250v bnf7585.190 r quae vino bnf13028.82 deserviunt plurima. bnf7587.98 Ex quibus aminea dicta, bmv399.179 r quasi sine mineo, id est sine rubore; album enim vinum sbsmin43.122v reddit. Quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit: amineae duae geminae, bnf7589.127 r ab eo dictae quod duplices uvas mittant; aminea lanata, quia plus omnibus lanescit lanugine. 19 Rubelliana dicta quia eius materia rubet. Faecinia minuti acini et durae cutis uvas habet; nobilitate amineam sequitur, fecunditate praecedit. bsb71097.514 Quam proinde faeciniam vocant quod plus quam ceterae faeces afferat. 20 Apianae vinum dulce faciunt; quas nisi cito legas, pluviis et ventis et maxime apibus infestantur; quarum depraedatione apianae cognominatae bav281.256 r sunt. 21 Balanitae a magnitudine nomen bsb9201.485 sumpserunt; βάλανοι enim Graece glandes vocantur. 22 Biturica a regione nomen sortita est, turbines et pluvias et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens. Huius meriti et basili[s]ca csg235.198 est. 23 bnf11864.250 Argitis Graecula vitis, generis albi, csg232.219 fertilis, bnf426.357 vastam materiam et brevem et latum folium mittens, cuius fructum bnf13027.73 nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidit aut humore putrescit. 24 Inerticula nibnf13028.83gra est, quam Graeci amaracion vocant, boni vini et levis; a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis nervis habeatur, quamvis gustu non sit hebes. 25 Mareoticae a regione sbsmin43.123r Aegypti Mareotis dictae, hab64.266 r unde prius venerunt; sunt enim et albae et nigrae. 26 Helvolae, quas quidam varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo colore ita dictae, subalbi tamen musti. Helvum est ubbf_iii_0015.194v enim nigrum candidumque colore. Nam helvum nec album nec nigrum est. 27 Tertius locus vitium quae sola fecunditate conmendanbnf7586.81 vtur, abundantia copiosa multumque vini fluens. 28 ‡Viticionia‡ uvas grandes magis quam multas habet; nomen autem inde hoc sumens quod multum vini fluat. 29 Syriaca, vel quia de Syria adlata vel quia nigra est. Multa autem genera vitium sunt quae tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt. 30 Vitibus inter cetera bnf425.171 v magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio. 31 Oblaqueare est circa codicem terram aperire csg236.186 et velut lacus efficere: hoc aliqui excodicare appellant. 32 Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; bnf13028.84 putare enim dicitur purgare, id est amputare. 33 Traducere, transducere. Propaginare vero, flagellum vitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hinc propagines, a propagare et protendere dictae. Fodere vero est foveam facere, quasi fovere.
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, IV De leguminibus <<< >>> VI De arboribus
monumenta.ch > Hieronymus > ubk8°Ms.theol.5.12 > ubk8°Ms.theol.5.15 > bnf11947.86 r > bkeCod.23.32r > 22.53r > 20.179v > > > 1 > 5
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik