Caput 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim |
2 | et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat |
3 | et visum est aliud signum in caelo ubk805.16 v et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata |
4 | et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret |
5 | et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius |
6 | et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta |
7 | et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius |
8 | et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo |
9 | et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt |
10 | et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri ubk805.17 r et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte |
11 | et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem |
12 | propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet |
13 | et postquam vidit draco quod proiectus est csg75.786 in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum |
14 | et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis |
15 | et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine |
16 | et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco ubk805.17 v de ore suo |
17 | et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu |
18 | et stetit super harenam maris |