Caput 15 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
2 | et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes csg75.729 quia hic peccatores recipit et manducat cum illis |
3 | et ait ad illos parabolam istam dicens |
4 | quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam csg48.269 ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto uwb68.120 r et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam |
5 | et cum invenerit eam inponit in umeros suos bsb6573.131 v gaudens |
6 | et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat |
uwb1.182 7 | dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia |
8 | aut quae mulier bnf17226.147 habens bnf9389.152 r dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat |
9 | et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia csg51.180 inveni dragmam quam perdideram |
10 | ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente |
bsb6573.132 r 11 | ait autem homo quidam habuit duos filios |
12 | et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam |
13 | et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem csg48.270 longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
14 | et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere |
15 | et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
16 | et cupiebat implere ventrem suum de siliquis uwb68.120 v quas porci manducabant bnf9389.152 v et nemo illi dabat |
17 | in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei bsb6573.132 v abundant panibus ego autem hic fame pereo |
uwb1.183 18 | surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te |
19 | et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis |
20 | et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum |
21 | dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus |
22 | dixit autem pater ad servos suos cito bnf17226.148 proferte stolam primam et induite illum et date csg48.271 anulum in manum eius et calciamenta in pedes |
23 | et adbsb6573.133 rducite vitulum saginatum et occidite et csg51.181 manducemus et epulemur |
24 | quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari |
25 | erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
bnf9389.153 r 26 | et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent |
27 | isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
28 | indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum |
29 | at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii uwb68.121 r et numquam dedisti mihi hedum uwb1.184 bsb6573.133 v ut cum amicis meis epularer |
30 | sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
31 | at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt |
32 | epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus estcsg48.272 |