uwb68.65 r uwb1.58-a15 csg48.133 bsb6573.12 v bnf17226.102-c1 Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | csg51.79 initium evangelii csg51.80 Iesu Christi Filii Dei |
2 | sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam |
3 | vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius |
4 | fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum |
5 | et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua |
6 | et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat |
7 | et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius |
bnf17226.103 8 | ego baptizavi vos aqua ille vero csg48.134 baptizabit vos Spiritu Sancto |
9 | et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne |
uwb1.59 10 | et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam bnf9389.76 v descendentem et manentem in ipso |
11 | et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui |
12 | et statim Spiritus expellit eum in desertum |
13 | et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi |
14 | postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam uwb68.65 v praedicans evangelium regni Dei |
15 | et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangeliocsg51.81 |
16 | et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream csg48.135 fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores |
17 | et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum |
18 | et protinus relictis retibus secuti sunt eum |
19 | et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia |
20 | et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum |
21 | et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos |
uwb1.60 22 | et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae |
bnf9389.77 r 23 | et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit |
24 | dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei |
25 | et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de hominecsg48.136 |
26 | et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans csg75.710 voce magna exivit ab eo |
27 | et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei |
28 | et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae |
29 | et protinus egredientes uwb68.66 r de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae bsb6573.156 v cum Iacobo et Iohanne |
30 | decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa |
31 | et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris csg51.82 et ministrabat eis |
32 | vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes |
33 | et erat omnis civitas congregata ad ianuam |
uwb1.61 34 | et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa csg48.137 eiciebat et non sinebat loqui ea bnf9389.77 v quoniam sciebant eum |
35 | et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat |
36 | et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant |
37 | et cum invenissent eum dixerunt ei bsb6573.157 r quia omnes quaerunt te |
38 | et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni |
39 | et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens |
40 | et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare |
41 | Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare |
42 | et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est |
43 | et comminatus ei statim eiecit illum |
44 | et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua uwb68.66 v quae praecepit Moses in testimonium illis |
45 | at ille egressus coepit praedicare csg48.138 et diffamare sermonem ita ut iam non posset bsb6573.157 v manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique |